{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.99-103","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.99-103","ref":"4.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.99.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"De caetero vero negotia domestica eorum valde effloruerunt, per quod non nihil efervescentes, coeperunt se negotiis exteris immiscere, nempe bello Svecico contra Polonos et Russos per Carolum 12. regem Sveciae habito; suscitarunt ergo Danos contra Carolum spe auxiliorum, interim Carolus ipsos quoque Danos fregit, ipsam classem Belgicam, quae pro Danis excurrit, devicit; Haffniam tamen (Koppenhagen) tuiti sunt ab obsidione; collaborarunt ergo Belgae in eo, ut pacem conficiant, quae etiam anno '660. coaluit inter Danos et Suecos, quin vel Dani vel Sveci quidpiam utilitatis aut honoris referrent. Anno '61. contra pyratas expeditionem susceperunt Belgae sub ductu admiralis Ruiter, qui intra duorum annorum decursum eos fregit; eodem anno '61. pactio pacis confecta est cum Portugallis intercedentibus Anglis; qua Portugalli omnibus juribus suis renunciarunt Belgisque cesserunt omnes occupationes suas; cum tamen ad ratificationem huius pacis deventum esset, rursus enatis difficultatibus enatum est bellum rursus, quod usque '69. annum duravit; eo tamen anno pax finalis composita est, intercedente Carolo 2-o rege Angliae. Anno '69. Carolus 2. ulturus injuriam, quam Belgae ei jussu Cromvelii intulerunt, quod eum exulem excedere provincias suas jusserint, bellum Belgis intulit, occasio se ei obtulit, quod Ludovicus 14 rex Galliae dotem pro uxore sua quaerens bellum intulisset Hispanis pro provinciis Belgico-Hispanicis; ne ergo ab aliis potentiis in hoc suo coepto turbatur, conatus est Belgas et Anglos bello implicare, quod etiam profusis multis millionibus aliisque stratagematibus politicis effecit, eo facilius quod Carolus 2. rex Angliae pronus ad id fuerit; primo anno Angli magno fervore rem inchoarunt et bis victores evaserunt, secundo tamen anno, cum ordines Anglicani viderent privati odii et rancoris animi causa gerri, et non ex justa causa, coeperunt tepide concurrere sumptibus, et hinc Belgae victores ubique evaserunt, imo ipsam urbem Londinensem terrore maximo inundarunt; fluminis enim Tamesis, qui urbem Londinensem alluit, se in mare profundit; inaudito ergo facinore ingressi sunt per mare fluvium Tamesim navesque in eius portu deprehensas succenderunt et depraedati sunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.95-98","label":"4.95 to 4.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.95"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.104-109","label":"4.104 to 4.109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.104"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}