{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.137-141","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.137-141","ref":"5.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.137.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Henricus enim, cum 20 annis cum uxore sua Chatarina vixisset, indifferens erga eam factus, eam repudiare voluit; accessit ergo Romanum Pontificem 7-um Clementem per legatum suum petiitque divortium, verum Pontifex, ne aulam Arragonicam offendat, non consensit in illud; rex ergo ipse fecit divortium quoad mensem et thorum, honorifice tamen habebatur semper Chatarina; interim Henricus Annam Bolenam formosissimam virginem procabatur; interim Pontifex duos cardinales deputavit ut dijudicent negotium, Chatarina tamen protestabatur adversus hos judices, Volseum et Campesium, petiitque ab ipso Pontifice cognosci negotium; interim Henricus recurrit ad accademias exteras ut illi judicent, et unanimi consensu decretum est matrimonium ejus esse incestuosum; proposuit rem statibus et parlamento, et in eandem sententiam abiverunt status; ipse Thomas Cranmer primas regni pertracto in sententiam suam clero Anglicano adhaesit regi; his omnibus perfectis non attenta sententia Pontificis publicavit divortium, cui dein maxime obfuit card. Volseus, quamquam initio favisset sententiae regis -- voluit enim Henrico conciliare sororem Francisci regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent;","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.129-136","label":"5.129 to 5.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.129"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.142-144","label":"5.142 to 5.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.142"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}