{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.151-159","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.151-159","ref":"5.151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.151.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ioannes Tudlei interceptus est, una cum Ioanna Graya, et in Tower concludi curavit; Tudleum 22. Aug. capite plecti curavit. Prima eius cura fuit negotium religionis; haec enim Chatolicae religioni addictissima solicitabatur regnum suum cum Pontifice expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis Belgicis; vicissim filius Carolus Philippi ex primo matrimonio habeat Hispaniam cum provinciis Americanis; si vero Carolus improlis decederet, descendentes Mariae succedant tam in matris quam patris hereditate. Denique ne Maria cogatur se in bellum immittere si Philippus cum Gallis negotium belli haberet; verum hoc matrimonium mansit sterile. Maria enim provectioris jam erat aetatis; interim status et ordines Angliae duce Suffolcio comitte opposuerunt se his conditionibus. Verum coacti sunt ex parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus, qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est, omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. His confectis rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes resolvit, remisit omnia; editum est decretum vi cuius [abrogabantur] omnes leges contra Chatolicam religionem latae abrogabantur.","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.147-150","label":"5.147 to 5.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.147"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.160-165","label":"5.160 to 5.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.160"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}