{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.160-165","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.160-165","ref":"5.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.160.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Lis fuit adhuc circa bona monachorum et ecclesiarum, familiis privatis jam pridem tradita, decretumque est, consentiente Pontifice, haec bona privatis familiis relinquenda esse, ne exulcerentur familiae eae; his perfectis persecutio suscepta est in omnes protestantes; multi quidem passi sunt extrema, ipsam mortem, quin redirent ad sacra Chatolicorum, multi antistites vivi combusti sunt, alii trucidati etc; plurima tamen copia eorum redivit territa exemplis aliorum ad ecclesiam Chatolicam; Pontifex Hiberniae insulae titulum regni dedit, quem jam Henricus ipse susceperat in contestum Pontificis. Maria solicitata est etiam ad bellum contra Gallos gerendum, in societate cum marito suo Philippo; hoc bellum dispendiosum fuit pro Anglis, amiserunt Caletum cum toto territorio, quod in Gallia possederunt, Anglique omnes ejecti sunt ex Gallia, relictis omnibus suis; huic bello anno '58. immortua est Maria post sterile matrimonium; jus ergo successionis respiciebat Elisabetham; haec per Mariam incarcerata detinebatur, et in constanti vitae periculo fuit, propter religionem Mariae contrariam; dissuaserunt tamen hoc complures alii, praesertim Hispani; si enim Elisabeth ! extincta fuisset, regimen devenisset ad Mariam, Scotiae reginam, quae regi Galliae jam nupta fuit, hoc vero Hispani formidabat summopere. Ipse enim Philippus concepit intentionem mortua Maria Elisabetham ducendi; successit ergo immediate Elisabetha quae tranquille regnum capessivit et usque '603. annum tenuit; primum operum Elisabethae fuit in ! ministerio, aliisque officiis publicis collocaret viros tales ! a suis consiliis sciret non alienos esse; Mathaeum Barker [virum] praestantissimum virum, accatolicum, archiepiscopum Cantuariensem creavit, etiam Nicolao Bacco plurimum usa est; pacem cum Gallis composuit, tamque Anglia ceteroquin noxio in bello …; anno '59. in oppido Cambresiae coaluit pax, ea conditione, ut Elisabetha juri suo quidem non renunciet, sed in 8 annos cedat possessioni ! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui Henrici exemplum triste cum Chatarina Arragonica, quae repudium passa est propterea; egit ergo Philippus tota contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit !, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit;","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.151-159","label":"5.151 to 5.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.151"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.166-172","label":"5.166 to 5.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.166"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}