{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.178-181","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.178-181","ref":"5.178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.178.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Enata est interim suspicio ipsa Anglia contra Mariam, quod illi contra Elisabetham quidpiam moliatur; habuit enim occultam correspondentiam cum Pontifice, cum Liga Sacra in Gallia; objiciebatur Mariae, quod in necem Mariae ! conspiraverit cum comite Nordfolcio, Catolico, cui nubere voluit Maria; anno '69. Elisabeta excommunicata fuit a Pio 5-o et subditi absoluti sunt a vinculo subjectionis, hoc factum suspicioni Elisabethae contra Mariam magnum pondus addidit, scivit enim eam correspondere cum aula Romana; hinc Mariam incarcerari curavit Elisabetha, commercium litterarum ei interdictum fuit, anno '570; Maria tamen occulte epistolas expedivit, quae dein interceptae sunt, et hoc ursit mortem eius; interim Philippus 2-us omnes modos quaesivit Elisabetham vexandi, fovit profugos Catolicos in Belgis conspiravitque adversus Elisabetham; non pepercit aequa regina Angliae sumptibus quibus eum affligere potuit, hinc rebelles Belgas juvit omni modo. Philippus vero coepit fovere rebelles Chatolicos in Hibernia circa '578. annum, involutus fuit Philippus etiam turbis Gallicis, quas Elisabetha fovit diligenter, ut Hispanos ibi detineat; ad extremum vero Elisabetha apertum foedus inivit cum Belgis tamquam gente libera anno '585-o; inter haec in Anglia variae conjurationes propullulabant in favorem Mariae, detectae tamen sunt omnes, proin in semine suffocatae; una ex periculosissimis fuit ea quam excitare ferebatur legatus Gallicanus; detectae sunt litterae manu Mariae exaratae quibus statuebatur ut siccarii immittantur, qui Elisabetham trucident; post hoc factum conclamatum est per totum parlamentum periculosam hanc personam sufferendam esse e vita, constituti ergo sunt judices qui Mariae processum formarent, cuius finis fuit sententia capitis in Mariam lata, tamquam criminis laesae majestatis ream; adhaesit diu Elisabetha donec subscriberet eius morti, persuasa tamen per ministros de justitia facti subscripsit, sic ergo capite plexa est Maria anno '587. 5-a Feb. post carceres 16 annorum; et haec fuit causa principalis quod Philippus postea bellum indixerit Elisabethae; ipse Iacobus rex Scotiae minabatur attrocissimum bellum, sed Elisabetha conscientia tacta promisit Iacobo quod velit regnum Angliae devolvere in eum, et hinc etiam caelebs permansit Elisabetha ad dies vitae, et his delinitus fuit; anno '588.","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.173-177","label":"5.173 to 5.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.173"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.182-184","label":"5.182 to 5.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.182"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}