{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.2.56-61","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.2.56-61","ref":"5.2.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.56.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina, Anna autem regna copulavit. Anno '708. mortuus est Georgius maritus Annae, cum quo 6 proles genuit quidem Anna, sed omnes emortuae sunt; post mortem mariti Anna voluisset multas mutationes in Anglia facere, sed obfuit ei factio Vihgs, quae propugnabat jura et libertates; factio vero Doris assistabat regiae potestati, eamque propugnabat; satis tamen Toris his temporibus potentior erat alia, hinc effectum est ut regina multos amoverit ex consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris regnabat, suppressis aliis. Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et Gallia. Protestantes tamen contenti minime erant hac ministerii mutatione, et hinc gliscebat jam sub cineribus seditio inter factiones; Anna enim non obscure egit de restituendo fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata est, quae inquireret in facta priorum ministrorum, ex quibus aliqui male mulctati sunt; interim non deerat fatuorum qui communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi; et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est.","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.2.49-55","label":"5.2.49 to 5.2.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.49"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.2.62-71","label":"5.2.62 to 5.2.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.62"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}