{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.55-57","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.55-57","ref":"5.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.55.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Artur paucos post dies decessit in carceribus, non sine suspicione violentis mortis, Eleonora vero diu adhuc vixit in carceribus usque '240. annum; mater Arthuri accusationem fecit apud Philippum de cede filii sui, proin de felonia indirecta; petiit ergo ut Philippus tamquam dominus directus Ioannis in Gallia exuat eum feudis in Gallia (felonia enim indirecta intercedit inter cognatos et agnatos, quod fuit Arthurus intuitu Iohannis). Philippus accusationem lubenter suscepit, citavit ergo Iohannem, qui tamen armis suis confidens non comparuit, ex contumacia ergo convictus est, et exutus declaratus est omnibus feudis Gallicanis, processumque est ad executionem per Gallos, sed Iohannes cum potenti exercitu advenit eosque ad Iuliomagum fregit; paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est indutiasque in duos annos fecit; pressit tantis bellis subditos suos, contra privilegia Anglorum; hinc odio esse coepit Anglis eique denegabant sumptus, in his circumstantiis accessit etiam contentio cum Inocentio 3-o pontifice habita ob vacantem archiepiscopatum Cantabourgensem; jus electionis huius episcopi erat penes monachos cistercitas S. Albani, praemissa regis venia et commendatione, monachi ergo hi proprium abbatem suum sine venia regis elegerunt, rex ergo rejecit electionem eorum, jussitque episcopum Nordvicensem eligi, quem et monachi territi elegerunt; neuter horum cedere voluit dignitate sua, recursus fiebat ad Inocentium 3-um; hic rejectis duobus jussit cardinalem Stephanum de Lancton eligi, qui etiam electus est, et cum rex manuteneret episcopum, interdixit Pontifex usum omnium sacrorum, et per tres annos obstinaciter quivis inhaesit suo plano donec tandem Ioannes cogeretur morem gerere Pontifici, et episcopos et monachos, quos prius rex dispulsit, in integrum restituat !, hoc cum rex non faceret, Pontifex vero pertinaciter inhaereret, iratus rex pepulit omnes monachos, episcopos ex suo regno ad Italiam, Pontifex hoc inaudiens excommunicavit Iohannem, regno suo exuit, Angliamque Philippo 2-o regi Galliae donavit et suis successoribus, imo cruciatam expeditionem praedicari curavit contra Ioannem, sub plenariarum indulgentiarum appromissione; videns Ioannes serio apparatus in Angliam fieri ubique, clam reconciliatus est Pontifici per cardinalem Anulfum, omnes monachi restituti sunt, damna ipsis illata resarcita, imo totum regnum Angliae solemni edicto declaravit feudum Sedis Romanae, imo 1000 marcas argenti promisit quotannis Romano Pontifici solvere velle, 700 ex parte Angliae et 300 ex parte Hiberniae, et adhuc denarium S.","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.49-54","label":"5.49 to 5.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.49"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.58-64","label":"5.58 to 5.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.58"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}