{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 5.79-85","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.79-85","ref":"5.79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.79.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Eduardus 3-us sub tutela matris suae et Mortimerii gubernavit regnum; primum curae fuit Isabellae Scotos, qui mirum in modum se jam erexerunt, reprimat rursus; ut ergo se reficere possint Angli, pacem cum Scotis inire cogitarunt, et quidem anno '29. renunciarunt Angli omni juri in Scotiam paxque composita est; pax tamen haec non diu floruit, videbatur enim praejudiciosa pax Eduardo regi, hinc ingens odium contraxit in matrem suam et Mortimerium, maiorennis enim evadens remota ab aula matre ab anno '333. in arctissima custodia eam habuit usque '59. annum, quo defecit, Mortimerium vero publice suspendi curavit Eduardus; inter haec fomes dissensionum accensus est inter Gallos et Anglos, ob exstinctam lineam regnatricem in Gallia; Eduardus ergo praetendit titulo matris suae Isabellae successionem; Philippus enim 4. rex Galliae habuit 3 filios, aetate maximus Ludovicus 10. decessit, unicamque filiam reliquit Ioannam; post mortem Ludovici enatae sunt turbae de eo, num Ioanna filia vel Philippus frater Ludovici succedere debeat; nulla enim lex positiva, nulla consuetudinaria habebatur pro hoc casu; status et ordines erant contra successionem feminarum, ne sic devolvatur regimen ad exteros principes, statuta ergo est Lex Salica, vi cuius omnes feminae in perpetuum exclusae sint a successione in regno; Salica dicitur indubie a populo Salico, qui hodie in Hollandia existit, apud quos lex haec vigorem habuit, fragmentumque huius legis repertum est; Philippus ergo nomine 5-i exclusa Iohanna successit, etiam hic mortuus est paulo post absque heredibus; ei successit Carolus 4-tus, tertius filius Philippi 4-i, etiam hic sine heredibus decessit, eius mors ansam praebuit Eduardo regi Angliae ad postulandam successionem; Philippus 3. fuit communis stipes, ex eo descendit 4-us, ex hoc Ludovicus, Philippus 5. et Carolus descendebat; jam mater Eduardi fuit Isabella, Caroli 4-i soror. Alia linea fuit comitum Valensiae, Philippus enim 3. habuit filium Carolum comitem Valensiae, hic vero Philippum comitem Valensiae, hi ergo duo praetendentes erant, Eduardus ex linea seniore, Philippus vero ex juniore;","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.73-78","label":"5.73 to 5.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.73"},"next":{"citation":"Statistica Europae 5.86-90","label":"5.86 to 5.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.86"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}