{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.1.1-3","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.1-3","ref":"6.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.1.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Notio statisticae in sensu lato est habitus attributa civitatum ex fontibus suis cognoscendi, recte de iis judicandi, et eam ad casus obvenientes applicandi. Aliter dicunt statisticam esse notionem eorum, quae in statu civitatis memorabilia sunt, proin et quae historice et quae politice sunt memorabilia, proin ea, quae effectus suos exserunt in finem civitatis, sive hi effectus sint boni sive mali; solum ergo historica notio, ut aliqui putant, non sufficit ad statisticam, sed haec notio debet etiam esse philosophica, secus exiguus habebitur usus eius; proin omnes causae, origines et fontes rerum sciri debent; usum et applicationem earum rerum facere posse debeo, omnis enim scientia utilis esse debet. Fontes ergo statisticae sunt tres: historia, descriptio status praesentis et scientiae politicae. Res praesentes originem suam habent in facto aliquo praecedenti; historia est ennaratio factorum horum praesentium et praeteritorum, ergo historia vera est fons statisticae, ex hac enim causae rerum praesentium rescientur. Descriptio status praesentis est etiam fons, nam res a nobis remotis scire non possunt, nisi per visum apud peregrinantes, aut per lectionem eorum, quae scripta sunt de iis; sic statum Hispaniae tantum ex scriptis aliorum, et auditu noscimus. Scientiae politicae nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. Per statum civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae civitati qua civitati competunt. Proin res indifferentes, quae influxum in finem civitatis non habent, huc non spectant. Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus incolarum, regiminis forma, religio, clima, mores civium, educatio eorum, libertas civilis et religionis, occupatio, artes et scientiae, status rei rusticae, commercii, fabricarum et manufacturarum, verbo omnia, quae statum praesentem civitatis alicuius ex bona vel ex mala parte cognoscendum praebent, ut bona immitari, mala fugere possimus et declinare. Causae harum rerum aliae erunt physicae, aliae morales, aliae necessariae, aliae accidentales, aliae internae, aliae externae; omnia haec objecta et eorum causae quaerendae erunt vel in territorio civitatis vel in statu incolarum; ex his enim duabus partibus essentialibus constat status totius civitatis.","prev":{"citation":"Statistica Europae 5.2.90-93","label":"5.2.90 to 5.2.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.90"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.1.4-6","label":"6.1.4 to 6.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.4"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}