{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.1.10-14","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.10-14","ref":"6.1.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.10.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Gentes noscuntur etiam ex qualitate linguarum suarum; si enim natio quaedam linguam habeat cultam, ad regulas grammaticae exactam, maiorem culturae gradum supponere debemus apud eam quam apud talem, quae lingua aspera, inculta utitur; hinc florens lingua est indicium certum florentium artium et scientiarum. Lingua alia est matrix, ex qua nempe originem sumunt aliae linguae, quae filiales dicuntur; affines linguae sunt quae ex eadem matre deductae sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem matris Latinae sunt filiae. Multum interest etiam numerum civium scire et impopulationem civitatum; verum quidem est quod in nulla civitate deprehendatur omnium possibilium maxima impopulatio; interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris paribus erit signum barbarae gentis. Per eruditos calculatum est in orbe terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum vivere posse, ubi tamen modo tantum mille milliones vivunt. Quod vero impopulatio regnorum eo nondum excreverit, pendet ab erroribus regiminis; causae sunt sequentes: 1--o) frequentia bellorum, haec enim generi humano summe obsunt; 2--o) fames; populis enim belli furore distentis agricultura languescit, hinc diuturni belli certissima sequela erit fames, quae tamen impopulationis summe obest; 3--o) pestis aliique grassantes morbi; 4--o) neglectus commercii, agriculturae, manufacturarum, nam numerus populi semper est in proportione cum occasionibus sustentationum. Huc accedunt aliae dispositiones regiminis, odia religionis causa, celibatus clericorum et militum maxima ex parte, quae omnia impopulationem impediunt. Ad cognoscendum populi numerum serviunt calculi politici, nempe census capitum, conscriptio, computatio ex numero mortuorum, quibus omnibus politici et statistae utuntur ad eruendum numerum civium. Diximus 5--o) populum noscendum esse ex mutua relatione inter se, quae originem ducit ex diverso statu; incolae nempe unius territorii ex diversitate status, conditionis et classis habent diversam relationem; consequenter sic et factiones noscuntur, si quae adsint.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.1.7-9","label":"6.1.7 to 6.1.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.7"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.1.15-18","label":"6.1.15 to 6.1.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.15"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}