{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.1.28-30","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.28-30","ref":"6.1.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.28.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ad statisticam praecipue pertinent media securitatis externae populorum, nempe vires militiae, navalis et pedestris, loca munita, praesidia, arces etc, pacta, foedera. Exercitus stabilis semper necessarius est civitatibus, ab hoc enim dependet totum pondus et authoritas principis apud exteros; interim princeps oneri esse non debet pacis tempore subditis suis maiori cum exercitu, hinc per ablicentiationem et capitulationem occurritur huic malo, vel si hoc non, ad minimum tempore pacis ad labores publicos adhibeantur cum magna civitatis utilitate. Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis, nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. Linealis quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. Si numerus linealium navium sit 10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis. Naves singulae habent suum ducem, qui capitanei (Schiffskapitän) dicuntur. Commando datur ex Admiralschiff per signa; haec navis, in qua ipse admiralis commendat, distinguitur a ceteris per Admirallflagge; capitanei mandata sua fistula tenui penetranti dant; vox enim eorum non exaudiretur. Naves gentium distinguuntur per vexilla, Flagge, colorem nationis prae se ferentia. Pro navibus ligna, cuprum, ferrum, cannabis, pix multaque alia requiruntur, quae si domi haberi non possunt, adhuc pretiosiorem reddunt classem.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.1.25-27","label":"6.1.25 to 6.1.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.25"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.1.31-36","label":"6.1.31 to 6.1.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.31"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}