{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.1.44-46","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.44-46","ref":"6.1.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.44.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Religio maximum influxum habet in finem civitatis; multa enim sunt in imperio civili, quae per religionem suppleri debent; hinc ipsi imperantes scrupulosi esse non debent circa religionum varietates; omnis enim religio erit civiliter vera quae fini civitatis non repugnat, non autem repugnabit si admiserit et docuerit existentiam numinis supremi et immortalitatem animae; ex his enim necessario fluit jam doctrina moralis; civiliter ergo hereticus et apostata erit qui alterutrum ex his dogmatibus rejiceret, nam hic ipso facto fundamentum societatis civilis evertere studeret, proin delinqueret civiliter. Religio dominans est quae peculiaribus privilegiis et juribus gaudet; quae vero non omnibus gaudet favoribus civilibus et privilegiis, dicitur tolerata religio. Educatio iuventutis nationalis maximum habet influxum in civitatem, hinc etiam haec statistico interest. Educatio alia est publica, alia privata, alia mixta. Privata pure parentibus committitur. Publica sine influxu parentium fit per ipsam civitatem; mixta est cum parentibus praescribitur regula educationis bonae, et haec a plerisque politicis praefertur duabus aliis educationis speciebus; in finem huius educationis necessariae sunt scholae, quo pertinent universitates, academiae generales et speciales, et scholae inferiores cum gymnasiis. Academiae equestres nobilium etiam huc spectant, in iis enim nobilis juventus omnibus scientiis erudiebantur. Ad sublimiores scientias refertur philosophia, theologia, jurisprudentia et medica. Amoeniores scientias efficit: rhetorica, poesis, musica, lingua et historia. Artes amoeniores differunt a scientiis; nam ars adest ibi, ubi requiritur habitus, opus juxta certas regulas. In scientiis vero opus est habitu certas veritates demonstrandi. Artes liberales seu amoeniores sunt quarum regulae sunt magis compositae, et quarum principia ex scientiis amoenioribus desumuntur. Illiberales sunt, quarum regulae et principia sunt simplicia. Liberales artes sunt: pictura, sculptura, musica etc. Ad illiberales pertinent omnia opificia. Ad excolendas artes et scientias speciales academiae et societates plurimum conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc. Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio habemus, et scientiae facile propagantur. Ipsa bibliopolia multum conferunt ad propagandas scientias.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.1.40-43","label":"6.1.40 to 6.1.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.40"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.1.47-50","label":"6.1.47 to 6.1.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.47"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}