{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.1.7-9","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.7-9","ref":"6.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.7.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt; extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt. Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi; 3--o) ex linguae suae perfectione; 4--o) ex numero; 5--o) juxta diversam, quam ad se habent, relationem, proin juxta classes et factiones suas. Constitutio corporis incolarum varium influxum habet in finem civitatis; validi enim et robusti incolae utiles erunt civitati, et numerus eorum facilius adaugebitur. Diversitas haec plerumque a climate dependet, a quo etiam color, temperamentum civium dependet; sic in frigidioribus provinciis saluberrimo aere gaudent incolae, et robusti sunt, in calidis vero provinciis fusci, debiles, morbis perpetuo vexati; sic etiam varia deprehendimus temperamenta apud variorum regnorum incolas; ex hac varietate temperamenti varias virtutes et varia vitia; sic aliud est sanguineum, aliud melancholicum, aliud cholericum, aliud denique phlegmaticum; haec omnia maximum quoque influxum in animum hominum habent; sic septentrionales populi sunt generosi, bellicosi, libertatis amantes, cum meridionales sunt meticulosi, timidi, ad despoticum regimen proclives. Pariter ad res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum provinciarum incolae. Gentes aliae sunt moratae, apud quas optinet regiminis forma ordinata, leges adsunt scriptae, apud quas artes et scientiae florent, quae gloriam in vitae integritate et moribus ponunt; sic in Europa plerumque gentes sunt moratae. Aliae gentes sunt barbarae, quae quidem formam regiminis habent, sed leges exiguas aut nullas, apud quas asperos mores, neglectas artes et scientias deprehendimus, quae hospitales non sunt, jure gentium aut nullo aut severo utuntur, quae exteros despiciunt; tales sunt Asiaticae et Africanae gentes. Aliae sunt gentes ferae, quae nullam regularem regiminis formam habent neque leges, in vitae et morum ruditate vivunt, apud quas exulant omnes artes et scientiae, nullam defixam habitationem, nullum cultum corporis habent; hae etiam nomades, seu migrantes compellantur, utunturque rebus naturae sponte natis.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.1.4-6","label":"6.1.4 to 6.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.4"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.1.10-14","label":"6.1.10 to 6.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.10"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}