{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.1.12-14","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.1.12-14","ref":"6.2.1.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.12.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Magna Brittania continet ergo tria regna; quae nomenclatura jam sub Jacobo 1--o cepit invalescere, donec anno 7. huius saeculi facta unione incorporativa omnium trium regnorum hoc nomen civitate donatum fuisset; nomine vero Angliae venit antiqua Anglia Saxonica, haec in septem provincias subdivisa est, quae provinciae prius regna integra et diversa a se invicem erant; tota Anglia in 40 comitatus dividitur, qui Schir appellantur. Vallia dividitur in septentrionalem et meridionalem, et in 12 comitatus, proin sunt 52 comitatus in tota Anglia. Urbes majores sunt 29; minores 707; pagi 119; parochiae 9293; domorum unus millio centum sexaginta milia 6 et 63; jugerum terrae 37 082 540. Scotia dividitur in septentrionalem et meridionalem; prima vocatur vulgo Hochland ob montes, alia Niederland. Subdividitur in 33 districtus, ex quibus 31 Schir appellantur, allii vero duo Stebartyie appellantur; hi duo praefectoratus complectuntur insulas Scotiae. Kirkutbirk est una ex his praefecturis, quae 46 insulas Schetlandicas complectitur; alia est Orknei, haec 26 complectitur Orcades insulas, ad has pertinent etiam insulae Hebrides, inter quas excellunt Mutta et Arania, ex his originem traxit stirps Stuarda. Hybernia est territorium adnexum, antea dynastiae nomine complectebatur; Henricus se primus regem dixit; hi non gaudent communione jurium et privilegiorum cum Anglia, sed a prorege per districtas leges gubernant; dividitur in quattuor provincias Kanant, Leinczter, Münczter, Ulster. Omnia territoria cetera sunt Angliae subjecta; in Indiis orientalibus provinciae pertinent ad societatem commercialem Indicam; Africanae et Americanae subsunt immediate coronae; provinciae societatis vivunt in statu strictae subjectionis, et non reguntur Angliae legibus, sed pro commoditate et utilitate societatis reguntur; idem fit in Africa et America; provinciae hae omnes secundum regulas coloniales reguntur, premebantur, nihilominus per naturae productorum venditionem opes stupendas cumularunt; quae causa fuit quod jugum Anglicum excusserint 13 provinciae.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.1.9-11","label":"6.2.1.9 to 6.2.1.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.9"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.2.1-7","label":"6.2.2.1 to 6.2.2.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.1"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}