{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.10.7-10","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.10.7-10","ref":"6.2.10.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.10.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.10.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.10.7.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"In Hybernia cum obtineat ecclesia episcopalis, aequalis est regiminis ecclesiastici ratio ac in Anglia; sunt 4 archiepiscopi, qui 18 habent episcopos suffraganeos sub se. Quod adtinet jura principum, sub Henrico 8. omnia jura pontificis regi adtributa sunt, qui ea per generalem vicarium archiepiscopum Cantuariensem administravit; tardius commisio ecclesiastica deputata est a rege, quae tamen regnante Carolo 2--o abolita est; hodie per cancellariam regis administrantur. Ius patronatus est unum ex praecipuis juris regiis; capitula eligunt suos episcopos, electos confirmat rex; interim capitula sine regis facultate eligere non possunt, et cum rex dat facultatem, commendat semper aliquem pro episcopatu, hunc commendatum citra gravem causam rejicere non possunt; alia beneficia rex confert. Fruitur rex etiam jure annatarum, seu taxarum quas episcopi neocreati solvere debent; utitur rex etiam jure decimarum, qui reditus decimarum ex instituto Annae reginae ad pias causas impenduntur, speciatim ad regulandas parochias. Utitur rex etiam potestate disciplinam ecclesiasticam regulandi, dioeceses conjungendi et dividendi, et dispensandi jura exceptis casibus per parlamentum sancitis. Quod adtinet reditus ecclesiasticorum, hodie stipendia habent ecclesiastici; olim reditus amplissimos habebant ecclesiastici ex priorum regum largitate, haec tamen bona successive in fiscum redacta sunt et habent numerata stipendia; episcopus Londinensis habet tantum 2000 Ł S, reliqui episcopi adhuc minus habent. Ordines religiosi, qui olim copiosi erant in Anglia, hodie nulli sunt; ultimus ordo fuit Iesuitarum in Anglia qui integram formabant provinciam in Anglia; hoc seculo exstincti sunt et hi.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.10.3-6","label":"6.2.10.3 to 6.2.10.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.10.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.10.3"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.11.1-2","label":"6.2.11.1 to 6.2.11.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.11.1"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}