{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.13.1-2","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.13.1-2","ref":"6.2.13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.1.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Scimus ex prolegomenis rationis status duo esse axiomata, nempe: omnia sufferre quae civitati obsunt, et omnia retinere quae bonum civitatis exposcit, et his habitis ad alia nova quaerenda disgrediendum esse. Interna negotia, seu quidquid usus ! et experientia bonum esse in Anglia repertum est, absque dubio est regiminis forma, ratio ergo status interna suadet hanc regiminis formam retinendam esse; quod vero regiminis forma bona sit, id sufficienter felicitas totius nationis, florens commercium, litterae, artes, et fabricae docent et testantur; ratio ergo status suadet ut regiminis forma in neutram degeneret partem, ut factiones in Anglia interteneantur, ne tamen ulla factio prevaleat; unicum jus repraesentationis videtur modernis temporibus regulandum esse, quod et reipsa urgetur a parte oppositionis; et reipsa forma regiminis Anglica optima est; omnia enim bona aliarum regiminis formarum in ea sunt concentrata demptis tamen omnibus malis; regis auctoritas restricta est, ei tamen facultas bonum faciendi non adempta; ratio status suadet ut commercium, fabricae, manufacturae conservantur, agricultura efflorescat, in his enim nationales divitiae consistunt; ratio status suadet ut credit, seu fides publica in Anglia conservetur, ob chartas publicas copiosas, neque fides publica degenerat in fidem aulae; deerit enim secus fundus securitatis. Amissio 13 provinciarum Americanarum ingens vulnus inflixit Angliae ob commercium frustratum; status ergo ratio poscit, ut quantum possibile est amicitia cum Americanis restauratur, ut sic tamen commercium aliquadamtenus restauretur; praecavendum erit summopere ut omnes turbae, contentiones, et divisiones in ipsa Magna Brittania praecaveantur; regnum enim in se divisum desolabitur; huc pertinet omnes factiones religionis causa enatae, item dissensiones ob stirpes regnantes; hae enim dissensiones facile bella post se trahunt. Praesertim regimen Anglicanum facile mutationem perferre posset per religionis negotia; experientia crebra docuit corruptioni locum non exiguum esse in parlamento, vel saltem in electione deputatorum. Anglia magnam potentiam maritimam consecuta est, magnam valorum auctoritatem, sed pretio certe exaggerato: per ingentia enim, quae gerere debebant bella; magna enim debita contrahi debebant, quorum census exaggerati totum premit publicum; ratio ergo status suadet, quantum fieri potest, ut debita publica, maxime extera, depurantur, nullaque contrahantur nova debita, hinc bella, quantum fieri potest, evitentur, haec enim sine novis debitis geri non possunt; temere ergo inania bella non gerantur.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.12","label":"Pars statisticae practica, Statistica Practica Angliae, § 12 De diversis collegiis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.12"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.13.3-6","label":"6.2.13.3 to 6.2.13.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.3"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}