{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.13.3-6","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.13.3-6","ref":"6.2.13.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.3.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Huc spectat etiam reflexio circa enorme omnium pretium rerum Anglicanarum, exaggeratum enim pretium mercium Anglicanarum impedit distractionem earundem; res autem ex eo sunt caro pretio, quia massa pecuniae circulantis in Anglia est enormis; solvantur ergo debita publica, chartarumque massa imminuatur, ut sic circulans pecuniae massa imminuatur. Potentia maxima semper instructa esse debet ob securitatem commercii et coloniarum aliarumque possessionum; ratio ergo status poscit ut celebritas nominis potentiaeque maximae auctoritas conservetur; tantae Anglorum progressiones invidiam et aemulationem caussant apud alias gentes, hinc necesse est ut gentes, quae nocere possent, omnibus arceantur modis a nocendo amicitiaque quantum fieri potest inter illos retineatur; tales potentiae sunt Galli, Belgae, Hispani; ex parte Portugalliae ratio status suadet ut amicitiae vinculum non rumpatur, nam Angliae maxime favorabilis est nexus cum Portugallia, nempe tractatus commercialis qui intercedit inter Angliam et Portugalliam; cum Imperio Romano eiusque principibus amicitiam colere aeque utile erit Angliae; maxime ex eo, cum rex Angliae sit elector Hanoveranus et suas possessiones habeat in Germania; saepe dein Anglia opus habet exercitu campestri, quem plerumque ex Germania accipiunt; quod potentias septemtrionales adtinet, cum hae tantum obesse non possint Angliae excepta Russia, interim si foedus inirent, obesse possent, ratio ergo status suadet ut omnia vincula et foedera impediantur foveanturque dissensiones per ministerium. Quod adtinet Galliam, certum est hanc maxime obfuisse et obesse posse Angliae; in priori tamen constitutione tantum obesse non poterant Anglis quam possent modo, in solidata moderna constitutione Galliae; interest ergo Angliae [impedire] constitutionem modernam omnibus possibilibus honestis et justis impedire mediis. Finis Angliae.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.13.1-2","label":"6.2.13.1 to 6.2.13.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.13.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.3.1.1-3","label":"6.3.1.1 to 6.3.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.1"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}