{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.2.1-7","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.2.1-7","ref":"6.2.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.1.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Generatim in tota monarchia Angliae ingens est populi numerus; prioris saeculi in fine Viliam Peti in sola Anglia 7 360 000 incolarum statuit; tardius vero 7 055 706 prodierunt; anno 1777. nova computatio facta est, 6 354 015 prodierunt; huius imminutionis causa est quod emigraverint Angli copiosi in Americam. In Scotia ante paucos annos computati sunt 1 300 000, alii 200 000 plus adnotant, et communiter tenetur 1 500 000 esse incolarum. In Hybernia computantur a Petio 1 200 000; de anno 1776. nova conscriptione instituta computatum est Catolicorum ad capita 1 410 115, protestantia vero 751 169, consequenter 2 161 514. Totius ergo Magnae Brittaniae populus ad 10 000 000 computatur, praescindendo tamen a provinciis omnibus Americanis et Asiaticis et Africanis. In coloniis Americanis sensim populus increvit etiam, hinc ibi 3 260 618; cum 13 provinciis defecerunt 2 389 300. Incolae Angliae sunt descendentes variarum gentium; antiquissimi erant Brittae, hos superarunt et se cum illis miscuerunt Romani, hos secuti sunt Angli, Saxones et Jutti, qui subjugatis Brittis et Scotis fundarunt heptarchiam, quam Egbertus in monarchiam convertit; accesserunt dein Dani in Angliam saec. 11--o; Vilhelmus induxit Brittas ex Normannia, hos secuti sunt tardius Belgae, et etiam Galli, qui pressi per religionis persecutionem in Angliam se receperunt; moderni tamen Angli descendunt maxime ex Anglis et Saxonibus, Danis item et Gallis, paucissimi ex Brittis et Romanis. Valliae tamen descendentes quam plurimi descendunt ex Brittis et Romanis. Scotiae inferiori maius commercium erat cum Anglis, hinc etiam mixtura enata est harum duarum gentium, proin ibi tam Angli, quam Dani et Galli reperiuntur. Superiores vero Scoti seu monticolae exiguam cum ipsis Scotis inferioribus habent commixtionem, cum Anglis vero plane nullam; hi ergo ex Scotis et Pictis antiquis descendunt. Populus Anglicanus communiter est temperamenti melancholico-sanguinei, aliqui etiam melancolico-cholerici. Statura eorum complexioque bona et robusta est, apti sunt ad omnes corporis exercitationes, praecipue equitationes, luctas amant, quas Baxen compellant; quae lucta pugnis accidit; haec pugnae ratio communis est in Anglia inter omnes status. Venationis, decursionis sunt amantissimi. Libertatis studium omnibus est commune, quam super omnia amant. Exigua ergo obtinet veneratio et cultus differentia inter status diversos, quia infimus onerum deportator vel Holzfäller se aequalem existimet principi vel cuicumque Lord.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.1.12-14","label":"6.2.1.12 to 6.2.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.12"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.2.8-10","label":"6.2.2.8 to 6.2.2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.8"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}