{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.3.13-14","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.3.13-14","ref":"6.2.3.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.13.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Forma regiminis in Anglia secundum aliquos est limitata, secundum aliquos mixta, sed cui definitio horum vocabulorum clare constat, videbit non limitatam, sed mixtam esse formam regiminis; jura enim majestatica sunt mixta, sunt divisa inter regem, curiam superiorem, et inferiorem; non obstante tamen restrictione regis conspicua sunt tamen eius jura; et quidem leges per parlamentum latae sine regis confirmatione vim legis non habent, et provisio per regem facta in curia inferiori examinatur primo; si rejiciatur, nunquam legem efficiet; si adprobetur, tunc a curia superiori investigatur; etiam haec rejicere potest; si non placeat ei, regi propria est executio legum independenter; regis est praecipua officia et munera conferre independenter, et ad arbitrium suum, omnes militares dignitates confert rex, omnes ordines, titulos, nobilitatem, omnes ecclesiasticas dignitates; nomine regis exercetur omnis jurisdictio tam criminalis, quam civilis et ecclestiastica; gaudet jure aggratiandi; utitur jure conferendi jus repraesentationis, seu jus sessionem habendi et votum ferendi. Jura maiestatica externa exercet independenter circa legationes foedera, bella et pacem; interim expensas pro bello parlamentum inferius resolvit; si tamen suis sumptibus gerere velit et possit, nemo oberit ei; generatim ergo in omnibus, in quibus rex lege restrictus non est, in iis illimitate jura maiestatica exercet; regi competit etiam jus parlamentum, quod ipsi non placet, dissolvendi et dimittendi; dein habet enim jus procrastinandi, seu differendi parlamenti sessiones, et tandem habet jus cassandi parlamentum, seu deputatos jure suo privandi, et tunc communitates alios mittere debent. Deputati in regula septem annis in parlamento sedere possunt, post hos elapsos novi deputati mittuntur. Gaudet jure proceres convocandi. Per leges rex Angliae est heres ultimus omnium suorum subditorum. Rex reputatur Dei vicarius esse, declaratur per leges esse infallibilis et omnes errores ministris imputantur; eius persona est sanctissima, et, ut Angli dicere solent, sola cogitatio eum occidendi inter maxima crimina reputaretur; praerogativas regum appellant sacra sacrorum Deitatis Anglicanae Diadema.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.3.1-12","label":"6.2.3.1 to 6.2.3.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.3.15-18","label":"6.2.3.15 to 6.2.3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.15"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}