{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.3.26-34","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.3.26-34","ref":"6.2.3.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.26.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Curiae superioris membra gaudent jure vota sua et sessionem in sua absentia aliis deferendi, prouti est apud nos absentium tabula; deputati curiae inferioris non accipiunt instructionem a suis comitatibus, sicut in Hungaria, hinc proprio arbitrio concludunt in bonum civitatis, et communitates consentire debent, quia hi repraesentant totum populum, a quo tamen instructio haberi non potest tam facile, sicut apud nos, ubi tantum comitatus ipse dat instructionem. Et haec est organisatio Parlamenti Anglicani. Per totum tempus parlamenti omnia eius membra gaudent immunitate maxima, et excepto casu perduellionis violari et incaminari ! nequeunt, proin et reali et corporali immunitate gaudent; omnis habent jus promotiones faciendi in parlamento circa quodcumque objectum; praecipua potestas parlamenti se exserit in jure legum ferendarum, et tributorum imponendorum. Quotiescumque in Anglia vel de condenda nova legs !, vel abolienda antiqua, vel interpretanda lege agitur, semper id cum consensu utriusque curiae fieri debet. Ius tributorum curiae inferiori destinatae est, et quidem quotannis. Bill est provisio in stilum deducta sed non confirmata. Parlamentsakte est confirmata per curias et ipsum regem Bill. Provisio in utraque curia approbata per regem confirmatur, et sic vim legis habet; omne decretum parlamenti vel est publicum vel privatum, vel versatur circa tributa; dum bulla est publica, rex eam confirmat formula Gallica: le Roi le Voi (rex vult); si est privata bulla, confirmat: soi comme ile desirer (sit prout desideratis). Si est circa reditus: le Roi remersirse lo so soujet, accept leur bene volens, et osi le vau (rex gratias agit fidelibus subditis suis, acceptat eorum benevolentiam, et desiderat id ipsum.) Si bulla quaedam rejiciatur per regem: le Roi savisra (rex curabit se informari); huius tamen formulae jam ab antiquis temporibus usus non fuit in Anglia, nam reges habent jam modum ante tempus supprimendi sibi odiosas bullas; et hinc merito Angli gloriari possunt quod nulla lege moderentur nisi quam ipsi condiderunt; dein quod nulla ferant tributa, nisi quae ipsi sibi imposuerunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.3.19-25","label":"6.2.3.19 to 6.2.3.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.19"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.3.35-41","label":"6.2.3.35 to 6.2.3.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.35"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}