{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.5.4-5","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.5.4-5","ref":"6.2.5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.5.4.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Magna Brittannia arces exiguas aut nullas habet, est enim insula, proin satis natura munita contra exteros, sed praesidiorum loco habet litora et portus insigniter munitos. Id ipsum de Hybernia verum est; Edinburgi tamen arx munitissima habetur; et in limitibus Scotiae superioris hoc saeculo aliquae citadelae positae sunt contra monticolas, et omnibus armis privati sunt; id ipsum in Hybernia cum catholicis accidit, quibus ademerunt omnia arma, ne protestantes invadere possint. Vis bellica Angliae in classi consistit; ante Henrici 7 et 8--i tempora vix naves bellicas Anglos habuisse dicere possumus, proin nec classem habuerunt; Henricus 8. prius collegium admiralitatis instituit, et regulavit militiam navalem, iisque stipendia assignavit; temporibus Elisabethae ingens incrementum cepit potentia marina; anno 1603--o erant 42 naves bellicae et militiae navalis 8526 capita, anno '678. regnante Carolo 2. naves 83 erant, et 18 323 capita. Regnante Jacobo 2--o anno '688. erant 173 naves et 42 003, et 6930 tormenta habebant. Anno '702. regnante Vilhelmo 225 naves, 53 921 caput militiae, 10 678 tormenta numerabatur. Regnante Anna anno '714. 232 naves, 49 800 capita, tormenta 9954; anno '727. regnante Georgio 1--o 235 naves, 64 514 capita, 10,082 tormenta; anno '763. erant primae classis 3 naves, tormenta in his a 100 ad 120, militia in his a 700 ad 780 capita; 2--ae classis naves 15; tormenta 90, militia inter 600 et 660 capita; 3--ae classis 103 naves, quibus a 64 usque 80 inposita erant tormenta, numerus militiae 400; 4--ae classis 69 naves, tormenta intra 50 et 60 in singulis navibus, numerus militiae 280. 5--ae classis 62; tormenta intra 26 et 40, militia 190; 6--ae classis naves 24, tormenta inter 20 et 24, militia 130. Summa navium ergo 276; praeter has habebantur subsidiariae naves 69, proin 345 naves erant omnes; et hic status est fere etiam modernus Anglicae marinae; tota classis in 3 divisiones dispescitur, quae Geschwader dicuntur, et per vexilla sua differunt; prima habet rubrum vexillum, secunda album, tertia ceruleum; cuivis divisioni praeest architalassus. Divisio vexilli rubri habet praecedentiam honoris, dein album, ultimum est ceruleum, et sic etiam res se habet cum admiralibus; olim tota classis suberat admirali Angliae, sed hodie haec dignitas per 7 personas administratur, quibus subsunt omnia collegia nautica minora; primae ex his 7 personis conspicuis gaudent titulis; tempore belli ad 30, immo etiam ad 70 millia capitum auctus est exercitus, tempore vero pacis 12 vel 15 000; stipendia optima et largissima habent, et invalidis optime prospectum est; regulatio militiae subest soli regi, hinc omnes leges militares sunt leges regiae. Portus conspicui Angliae sunt: Chatan, Depfort, Volvich, Portus Magnus vel Portus optimum, seu Pocmuthum, Plimut; praeter hos dantur et alii minores portus; in majoribus his portibus classis conservantur, reparatur, et armatur; in singulis portibus habentur domus armamentariae, magazina; generatim naves Anglicae in tota Europa sunt optimae et fortissimae, et etiam velocissimae.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.5.1-3","label":"6.2.5.1 to 6.2.5.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.5.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.6.1-3","label":"6.2.6.1 to 6.2.6.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.6.1"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}