{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.2.7.3-6","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.7.3-6","ref":"6.2.7.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.7.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.7.3.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Habentur etiam extraordinariae rubricae, nempe titulo taxarum tempore nativitatis et mortis nec non conjugiorum. Dein taxae propter expeditiones taxarum; item proventus fiscalitatum; et si haec omnia non sufficerent, recurritur ad novas portiones et titulos, ex quibus frequentissimus est lusus lotto, ea tamen differentia, quod in Anglia tota summa collectarum pecuniarum distribuatur iterum inter ludentes dempto certo procento per aerarium; aliquando etiam ad titulum mutui recurritur per chartas bancales. Ab omnibus his oneribus nemo Anglorum exemptus est, nec archiepiscopus nec nobilis. In Scotia habentur etiam telonia et accisae sub arenda, reliqui reditus per publicos perceptores coliguntur. Dispensatio redituum publicorum est penes regem; a temporibus tamen Vilhelmi regis est qualificata haec dispensatio: rex enim illuc debet impendere pecunias quo parlamentum ordinat, et hinc ministri rationes reddere debent pro rege; exscinditur tamen ex reditibus publicis certum quantum, quod Lista civilis compellatur, quodque pro decore aulae ei ceditur pro libero arbitrio. Haec summa non adeo magna est; sic Georgius 2. habuit 800 000 Ł St; modernus habet 900 000 Ł. Haec Lista civilis praerogativam habet prae omnibus aliis expensis, hanc sequuntur interusuria debitorum, dein [pro] reliquae erogationes; fit quandoque ut Lista civilis erogationibus aulae non sufficiat; si hoc sit, rex contrahit debita, et parlamento futuro proponat ea exsolvenda. Magna Brittania debita publica ingentia habet; anno 1--o huius saeculi fere ad 7 milliones aestimabantur debita, anno 14. ad 53 milliones et 600 000 excreverunt, anno 53. ad 72 milliones, [anno] 62. anno 110 milliones, anno 74. ad 137 milliones Ł, modo levi calculo 150 Ł milliones debitorum subsummi possunt; anno 17--o huius saeculi imminuerunt census, et residuum converterunt in exsolutionem debitorum; modernus minister Pitt multum adlaboravit circa exsolutionem debitorum, sed parum effecit. Fides tamen publica non obstantibus enormibus his debitis, quibus exsolvendis tota natio non est par, salva est, quia fides publica in Anglia non est fides regis sed totius nationis, proin tota natio se obligat pro his debitis, quae omnia in chartis publicis consistunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.2.7.1-2","label":"6.2.7.1 to 6.2.7.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.7.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.2.8.1-2","label":"6.2.8.1 to 6.2.8.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.8.1"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}