{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 6.3.1.4-6","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.3.1.4-6","ref":"6.3.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.4.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Clima Belgii generatim temperatum est, aura tamen, ob nebulas ex aquis copiosis, et pluvias, insalubris est, venti etiam septemtrionales acerba frigora adferunt; haec omnia proprios morbos Belgis causant, uti scorbutum, paralisim (Gicht), catharum; hi morbi praecipue Hollandiae, Zeelandiae, Groningae, et Frisiae communes sunt, et longam aetatem non admittunt; his accedit hydrops et febres. Montes habentur in Geldria, in Ultrajectensi et Transisalana provincia, sed non magni et steriles; ceterae provinciae planitie et cumulis arenarum gaudent. Fluvii et aquae sequentes habentur: maximus fluvius est Rhenus, qui ex Helvetia per Germaniam ad Belgium defluit et ibi ramos plurimos format, partim naturales, partim artificiales canales, talis est canalis Corbullonis; 2--o) est Mosa, qui ex Lotharingia decurrit et secat Geldriam et Hollandiam et influit in Rhenum; 3--o) Scoldis (Schalde), oritur in Picardia Franciae, format in Belgicis provinciis 2 cornua, et influit in mare. Praeter hos fluvios est sinus maris Süder See, erumpit ex mari Septemtrionali, et Hollandiam, Geldriam, Transisalanam, et ex parte Frisiam lambit, in longitudine habet 15 milliaria et in tota periferia 50; Belgis utilissimus est hic sinus pro commercio interno; in Hollandia est Lacus Harlamensis, item aquae, quas Ij appellant, et sunt ultra Amsterodamum, formantque lacum; habetur etiam lacus Bisbos, hic anno 1421, 19. novembris enatus est, 72 pagi absorpti sunt cum omnibus incolis. Multos jam exsiccarunt lacus; praeter haec canales factitii copiosi habentur pro commercii et vecturarum facilitate; sed sanitati et aeris salubritati non omni ex parte prosunt; adsunt stupendae cataractae et coarctationes aquarum maritimarum, quae ipsis instar arcium et praesidiorum sunt, nam apertis cataractis inundare noverunt provincias suas sicque hostes arcere. In regno animali habentur pecora cornuta copiosa ob pascua copiosa, maxime in Hollandia, Frisia, Groninga et Transisalana provincia, hinc gaudent lacte, butiro et caseo; habentur greges etiam ovium ex quibus lana non mediocris habetur; ferae sunt exiguae, sed pisces copiosissimos !, aves copiosae habentur in Zeelandia, praesertim maritimae; ex regno vegetabili habent in Hollandia aliquantum frumenti, etiam in Geldria, sed fructus arborum in abundantia habentur; ex regno minerali, habentur lithantraces, sed ligna exigua, etiam gleba focaria gaudent. Modicum ferrum habentur in Sudfania, aliud nullum beneficium regni mineralis; laborat ergo Belgium penuria frumenti, vini, ligni, metallorum et lapidum, imo in quibusdam plagis nec aquam potabilem habent, et cisternis collectis aquis pluvialibus utuntur. Summam ergo naturae penuriam incredibili industria et fatigiis suis superant, et ditissimas reddiderunt provincias suas per unicum commercium et fabricas. In Hollandia florentissimae urbes, horti amoenissimi censentur, imo Hollandi in tota Europa peritissimi sunt hortulani, fabricantes optimi.","prev":{"citation":"Statistica Europae 6.3.1.1-3","label":"6.3.1.1 to 6.3.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 6.3.1.7-8","label":"6.3.1.7 to 6.3.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.7"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}