{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra. Pars Altera back.8","citation":"Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.8","ref":"back.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.8.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poemata sacra. Pars Altera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"VEre sunt Poemata nostra … ut Lycophronem de suis operibus dictitasse aiunt, doctissime Sibere. Quotus enim quisque est, sive ordinem Principum, sive eruditorum etiam multitudinem spectes, qui non vel fastidiat, vel saltem leviter curet hanc eloquentiae pulcherrimam iucundissimamque partem, quae ligata oratione res vel cognitu necessarias, vel propter se expeten das, carmine illustrat, explicat, et posteritati si ulla futura est, commendat? Sed nos decet minime frangi vel contemptu vel neglectu studii dulcissimi, Deoque longe gratissimi: praesertim cum videamus hac quoque ratione propagari in terris longius atque latius notitiam et gloriam Dei. Hac una causa motus multo libentius tempus ac studium meum, si quod concedunt mihi occupationes Scholasticae, colloca re soleo, ac iucunde ponere in explicandis sententiis, quae Confessionis nostrae decus continent. Ac quemadmodum parum est, idque exiguum, quod a me in hoc genere proficiscitur: ita gratulor aliis, qui me superant. Id causae est cur iucunde amplectar tuorum Poematum a te editum opus: cuius communicatio plane mihi fuit, estque ac erit gratissima. Sic. n. statuo, te hisce extremis temporibus immensa delictorum mole laborantibus, formulas precationum divinitus praescribere: cum eo res redierit, ut nihil ad Deum remedii reliquum sit miseris mortalibus, quam dicendarum precum diligentia, coniuncta cum verae paenitentiae ardore. Macte igitur hac pietate esto mi Adame, precesque instilla Germaniae nostrae, quam prope absorbuit exsecratio maledictionis ob innumera peccata. Sed querelarum nunc lo cus non est: Preces tuas earum loco amplector et exosculor, quas comprehendisti suavibus versibus docte et pie. Gratias etiam tibi ago, quod mentionem mei feceris praeter meritum honorifice. Erat profecto ille mihi propensissimus Princeps: eram ipsi ego addictissimus versificator: sive id … fiebat animorum, cupientium ut illustraretur gloria Dei, sive aliis de causis: certe omnem ingenii vim illi et carminis venam mancipi dederam. Eo nunc sublato, cum cicadis et ranis gemo, eo quidem sono, qui potest esse Musarum inter fluctus et aras canentium. Sed haec alio pertinent. Te amo ingenii, virtutis et pietatis causata te amari cupio tantum humanitatis gratia. Bene vale. Ienae XXVI. Sept. M. D. LVI.","prev":{"citation":"Poemata sacra. Pars Altera back.7","label":"IACOBUS BORDINGUS A. Sibero S. D.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.7"},"next":{"citation":"Poemata sacra. Pars Altera back","label":"back","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}