{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra. Pars Altera front.2.45-85","citation":"Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera front.2.45-85","ref":"front.2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.45.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poemata sacra. Pars Altera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Nec iam se capit ipse: ergo omnibus exprimit actis,\nEt vivit Christum, potius vel vivit in ipso\nChristus: et ut discant sese intus et in cute quisque\nNosse, atque arrectas ad sidera tollere mentes:\nInvitatque docetque alios, et semita monstrat\nAurea caerulei quae ducit ad atria caeli.\nHeu miseros, tanto generis turbator et osor\nHumani quis corda tenet sopita veterno:\nUt sese adiciant, volucres ceu noctis, in umbras\nSponte, et porcorum coenoque lutoque volutent\nRitu, inquirentes in se numquam, aethera nullo\nSollicitique super qua possint tempore tolli.\nErgo tibi censes ideo data lumina vitae,\nNil ut agas, curis noctesque diesque fatigans,\nFulgenti ponas quam villas marmore, picto\nMurice luxurient sola strata, argenta eburnis\nFulcra toris niteant, ipsum Meliboea recurrens\nMaeandro velet te purpura duplice: campus\nAccedatque tuis qui proximus, aedibus aedes:\nNec potius, verbo mentem convertere caelo\nDivino studeas, sanctum internoscere regem\nEt mundi discas: terrena ut labe piatus\nAc scelerum purus, mactati ab origine mundi\nMorte agni, lucis decurso munere, vita\nMansura aeternum summa cum pace fruaris.\nAt vos felices, afflati desuper aura\nAetheria, in solo qui numine suspiratis:\nMunere quos fidei cura irrequieta salutis\nSollicitat, cernit quoties et luce retectam\nSol, nigra roriferis et humum nox obruit umbris:\nIdcirco sacris et amore affixa libellis\nArdenti, legit, et relegit, meditatur, et orat,\nIn fratres et quae didicit partitur: ut illi\nSic sine nulla Dei labantur tempora verbo.\nDivitis ingenii non vis, non maximus usus\nEst mihi scribendi carmen: quod pectore rivi\nEt tamen e tenui fluxit, mea Musa secundo\nNumine, complentur quo caelum et terra, sacravit\nQuod Christo laetor: magni nec clara Gylippi\nNomina, Aristoclis nec docti scripta, nec undis\nMaluerim aurifluis quas Ganges voluit arenas.","prev":{"citation":"Poemata sacra. Pars Altera front.2.1-44","label":"ILLUSTRISS. PRINCIPI AC DOMINO, D. AUGUSTO Duci Saxoniae, Imperii, lines front.2.1-front.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra. Pars Altera front.2.86-127","label":"ILLUSTRISS. PRINCIPI AC DOMINO, D. AUGUSTO Duci Saxoniae, Imperii, lines front.2.86-front.2.127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/front.2.86"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}