{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 1.11.1-44","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 1.11.1-44","ref":"1.11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.11.1.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"CVr ô cur adeo populum tua sacra colentem\nOmnipotens foeda clade perire sinis?\nIam'ne pater quae nos sors dura tenaciter urget,\nNec fiet misero mollior ira gregi?\nTe pastore gregi qui sacris errat in hortis,\nQui verbi carpit pabula sancta tui?\nAspice nos placido vultu mitissime, cura\nEt tibi sit nostri, quae fuit ante, Deus.\nCur' nam sunt viles tibi, quos ab origine mundi\nClara tuae gentis nomina ferre iubes?\nTeque suum Dominum servatoremque professis,\nPraesidio prastas omnia tuta tuo?\nTe dignas iras iustissime concipe vindex,\nHostis et imposito contere colla pede.\nContere, perpetuo quo polles robore dextrae,\nEt de sublimi deice praecipitem.\nQuid delubra tui temerat sanctissima templi,\nSacraque non iusso barbara morefacit?\nImpia quid turpi iactat convicia lingua,\nAras sacrilegus rugit et ante tuas?\nAnte tuas aras, ubi dira furore superbo\nPro signis posuit signa locata tuis?\nQuid, veluti longo nulla violata securi\nTempore, cum multa silva bipenne cadit,\nRobora, proceras et recto stipite quercus,\nAgresti evertit rustica turba manu:\nOrnamenta tuae tabulas, laquearia, posteis,\nDeicit augustae conspicienda domus?\nBarbaricisque (nefas) admotis ignibus ipsa\nSacra aditis urit non temeranda suis?\nQuid? tamquam sint haec levia aut ludicra putanda,\nQuae numeros omneis impietatis habent.\nNam quo nec melius, nec maius laedere, solo\nQuo posita est hominum vita salusque, Deum:\nNon scelus est, seclerum sed fonsque caputque, nec ultra\nImpietas talis quo gradiatur habet:\nErgo quid insanus gentis tot funera passas\nSese in relliquias incitat ille tuae?\nExerti'ne mihi gladii cessatis, et arma,\nNec mea, qui superest sanguine, dextra madet?\nTu vero cape tela manu, cape spicula miles,\nProtracta e latebris corpora dede neci.\nDiripiantur opes, ferre aut abducere si qua\nNon potes, iniectis ignibus usta crema.","prev":{"citation":"Poematum libri V 1.10","label":"ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., EZECHIAE REGIS CONTRA SEN naheriben Assyriorum tyrannum. Quar to Historiae Regum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.10"},"next":{"citation":"Poematum libri V 1.11.45-90","label":"ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., ASAPHI PSALTAE, CONTRA ASsynos, de libro hymnorum Davidis, Psalmo LXXIIII., lines 1.11.45-1.11.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.11.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.11.45"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}