{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 1.16.1-46","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 1.16.1-46","ref":"1.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.1.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"QUem mare, quem tellus, quem quod tegit omnia caelum,\nSumme Deus, mundi machina tanta tremit:\nIrrita non ullo quod sunt tua tempore dicta,\nQui certa firmas foedera pacta fide,\nEt bonus es cunctis, cura tua iussa fideli\nQui peragunt, solum te Dominumque colunt:\nEheu iusticia foeda de mente sugata,\nAbramo soboles inficianda patri,\nAeternum sic te rerum Dominumque, Deumque\nSprevimus, addentes in scelus omne scelus:\nUt virtus, ut amor recti, pietasque, fidesque,\nOcciderint mores cumque pudore boni.\nNon deerant animo procul eventura videntes,\nQui canerent pleni fata futura Deo,\nQui reges Solymos, patres populumque monerent:\nCrimen, io saluus qui cupis esse, fuge.\nDiscere iusticiam, rectum defendere, verbi\nEt sit iussa Dei maxima cura sequi.\nNamque graves instant motus, ac tristia bella,\nNi laesi fiet mitior ira Dei.\nTalia sed vatum venturae nuntia cladis\nSprevimus, hoc veram tempore nacta fidem.\nProstrati horribili premimur quo mole malorum.\nPlurima quae in nostrum procubuere caput.\nNam simulac versis Solymis crudelia nobis\nVincula captivas impediere manus:\nQuae'nam quae nostri tellus non plena laboris,\nPignora Iudaei multa pudoris habet?\nIpse Deus iustus, nec es horum caussa malorum,\nExilii caussa est maxima quisque sibi.\nCrimina fecerunt, Solomonia diruta templa,\nHostis et est nostros quod populatus agros.\nCrimina fecerunt, vinctis quod turba lacertis\nAbstracta, ingemuit rura laremque suum.\nO'igitur merito pudeat populumque patresque,\nConscius et turpes stet rubor ante genas.\nTurpati pudeat scelerato pectoris ausu,\nLegibus adfectus praeposuisse tuis.\nIra Dei iusta est, nec nos meruisse negamus,\nIusta tui miseros fulminis ira premit.\nSed cum summa tamen tua sit clementia, magno\nNamque Deo quid'nam mitius orbis habet.\nSpes non parua subit nobis, aliquando daturum\nNaufragio populi littora tuta tui:\nNam solet esse tuum non implacabile numen,\nSi modo peccati peonituisse vides.","prev":{"citation":"Poematum libri V 1.15","label":"ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., EIUSDEM, THRENORUM V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.15"},"next":{"citation":"Poematum libri V 1.16.47-92","label":"ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., DANIELIS PROPHETAE DE peccatis populi sui lamentatio. Dan. IX., lines 1.16.47-1.16.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.47"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}