{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 2.9.56-102","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 2.9.56-102","ref":"2.9.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.56.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"Immani turbat cuncta furore Satban.\nHoc propter Latius scelerum sentina sacerdos,\nConcitat in nostrum barbara regna caput.\nDenique Turca ferox, longeque volante sagitta\nPollentes et equis cogit ad arma Getas.\nTe coluisse nefas: te, si numeremur in illa\nTurba pater, verum quae negat esse Deum:\nSi Christum foede laceret lingua impia, numen\nSi dieat fictum spiritus alme tuum:\nProh vero quantum sceleri daret hostis honorem,\nQuam nullo armorum sollicitante metu,\nMollia securae peragentes otia pacis,\nProtegeret veluti pignora chara parens?\nSed convulsa prius tellus diducat hiatum,\nAd Styga sulphureo fulminis igne datis,\nCrimine quam laudem mereamur turpiter isto,\nConcipiant tantum cordaque nostra scelus.\nNec tu proicies tibi dedita pectora, digni\nNon quia nos, numen sed quia mite tuum.\nSed quia non tam nostra salus, quam gloria sancti\nNominis hac agitur parte verenda tui.\nNon nos inventam nostra ratione tuemur\nDoctrinam iniussi per tua templa Deus.\nIpse tuus nobis natus deprompta paterno,\nAttulit e caelo munera tanta, sinu.\nAtque ea non solum totum vulgata per orbem,\nDeposito iussit concelebrare metu:\nConcta fovente urens nostrae sed et igne medullas\nMentis, adest operi dexter ubique suo.\nInvictas addens vires, ac nescia frangi\nPectora, docta minas spernere, docta neces.\nAt vero cum nos foedum ceu perdere crimen\nIpsius hoc propter munus opusque velint:\nSublato e terris Sathanas ut nomine Christi,\nNos inter nomen possit habere Dei:\nPapa suas fraudes, Mabomethi numina mundunt\nFicta per immensum prodere Turca sui:\nAn dubium, miseris quae iniuria venit ab illis,\nQuin multo, quam nos, te magis illa petat?\nAn dubium, scelus est, uno si numine trinum,\nExitio dignum, te coluisse Deum:\nNon modo quin ipsum sceleris te crimine damnent,\nHac qui, non alia vis ratione coli:\nPellere siderea sed te quoque sede furentes,\nSis nec ut ipse, tibi sit neque turba, velint,\nQuae tibi sacra ferat, precibus dominumque Deumque\nTe colat, inque suis ausit adire malis?","prev":{"citation":"Poematum libri V 2.9.1-55","label":"ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., CONTRA HOSTES FILII DEI, de Germanico M. Lutheri., lines 2.9.1-2.9.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.1"},"next":{"citation":"Poematum libri V 2.9.103-116","label":"ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., CONTRA HOSTES FILII DEI, de Germanico M. Lutheri., lines 2.9.103-2.9.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.103"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}