{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 3.4.91-136","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 3.4.91-136","ref":"3.4.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.91.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":289,"text":"At nimium iratus punis, nimiumque severus,\nMente nihil quidquam quos pudet esse mala.\nQui tua vaesano contemnunt pectore iussa,\nInflati verbum despiciuntque tuum.\nHoc Saulo nocuit, multis quod et ante tyannis,\nFerre nequit fastus altaque verba Deus.\nIlle probat, magnae qui non sunt laudis avari,\nConcipiunt quorum pectora turpe nihil.\nEt non cessabit tandem maledicere livor,\nQuaeque mihi tribuit carpere dona Deus?\nCuius et e tenebris erepto et mille periclis,\nPraetulit ad regnum dextra benigna faces?\nSed satis invidiae responsum est. attrabe lora\nUranie, et coeptam currere perge viam.\nOcciderat Saulus, sed non sors occidit una,\nSaevire in vitam sueta caputque meum.\nFinitimi coeunt reges ad proelia, parte\nMartiaque ex omni classica pulsa sonant.\nPalmiferis et qua campis habitatur Idume,\nQuaque Moabitae ditia rura tenent.\nHinc Amalechitae, gens hinc Ammone creati,\nInde Palaestini tristia bella parant.\nConcitat Euphratis populos Adaserus,e t in me\nAssyrii robur militis omne rapit.\nQuid tamen hos inter motus, tutusque sacerque\nNon'ne fui genitor numine magne tuo?\nAeratas dextra rupi victrice cateruas,\nPer te murorum moenia transilii.\nNulla mihi se gens adversis obtulit armis,\nNon dederit feruas quae mihi victa manus.\nParcite cui praesto est numen violare, suorum\nDe vita semper curam agit ipse Deus.\nEt verbi, ut clypeo tectos, virtute tuetur,\nQuo nihil ut verum, sic mage forte nihil.\nInvictus Deus est et veracissimus, et non\nAeterni verbum sit quoque tale Dei?\nEt tales faciat, quos illi fidere cumque,\nSincero affectu mentis et esse iuvat?\nNon ego laudari dignus, mihi gloria summa est,\nNon unquam genitor displicuisse tibi.\nTu nobis robur praestas, viresque secundas,\nSuccessu careant ne mea bella bono,\nMe pede veloces pernici vincere ceruos,\nHostis inaccessas et superare vias:\nMe facis adversis fortem concurrere signis,\nMartiaque invicta mittere tela manu.","prev":{"citation":"Poematum libri V 3.4.47-90","label":"ADAMI SIBERI EPINICION LIBER,, DAVIDIS REGIS ET PROPHETAE, deletis hostibus, et regno constituto. II. Historiae, lines 3.4.47-3.4.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.47"},"next":{"citation":"Poematum libri V 3.4.137-180","label":"ADAMI SIBERI EPINICION LIBER,, DAVIDIS REGIS ET PROPHETAE, deletis hostibus, et regno constituto. II. Historiae, lines 3.4.137-3.4.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/3.4.137"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}