{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 4.13.49-90","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 4.13.49-90","ref":"4.13.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.49.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Talia rumpebam moritura voce, vocato\nIn mea obare pater numina vota tuo.\nQuae quam te pro me tetigerunt, comprobat iste\nQui rediit nobis per tua verba vigor.\nVerba, tuus vero quae nuntiat ore prophetes,\nTe nobis placidum spondet et esse Deum.\nEn erit illa dies, rursus qua templa subibo,\nImponamque sacris thurea grana focis.\nEn erit, et meritas animae tibi debitor huius,\nPro tanto grates munere semper agam.\nUtque mihi facies furiarum, ut mortis imago\nLethaeusque dolor, Cimmeriique metus,\nTempore quam longo lumen vitale videbo,\nHaerebunt animo non abitura meo:\nSic non exciderit pietas tua, sic mea semper\nLingua erit in laudes officiosa Dei.\nVita tuo in verbo est: ô toto pectore capti,\nQui tribuunt meritis corpora sana suis:\nAut simul ac horam morbus denuntiat atram,\nViribus herbarum cedere fata putant.\nMors erat ante oculos, nec quid speraret habebat\nSpiritus infernas iam subiturus aquas:\nQuid loquar immensos cruciati pectoris aestus,\nQuaeque aderat nullo cura levanda modo?\nCrimina quae propter miserum me cura coquebat,\nEt requiem menti non dabat aegra meae:\nEt dicam, tulerit mihi quod medicina salutem,\nEt dicam meritis quod data vita meis?\nServatum tua me bonitas e faucibus Orci,\nNon immatura est passa perire nece.\nQuin vitae quod me beat immortalis honore,\nQuod me caelicolis et facit esse parem:\nOmnia complexo dulci bonitate remittis,\nSollicitant quae me turpia facta pater.\nEt meriti quamvis poenas scelera omnia ventos\nFluctisonum rapidos per mare ferre iubes.\nScilicet ut fiat tua summa potentia, fiat\nIn nobis pietas ut tua nota magis:\nEt tibi nunc vivus potius dem laudis honores,\nQuam tegat oblitum numinis urna tui.\nMors adoperta caput tenebris tua nomina nescit,\nVirtutem memorant nec Stygis antra tuam.","prev":{"citation":"Poematum libri V 4.13.1-48","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., EZECHIAE REGIS GRATIarum actio, cum e pestifero et desperato morbo recreatus, lines 4.13.1-4.13.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.1"},"next":{"citation":"Poematum libri V 4.13.91-98","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., EZECHIAE REGIS GRATIarum actio, cum e pestifero et desperato morbo recreatus, lines 4.13.91-4.13.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.13.91"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}