{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 4.2","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 4.2","ref":"4.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.2.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":388,"text":"SIc tibi Christe Deus, servati conditor orbis,\nQuem tremit immensi machina tota poli,\nMoenia caeulei supra stellantia caeli\nSeruiat angelici concio sancta chori:\nSic quam servares aeterna ex morte, tulisti\nSanguinis atque animae prodigus esse tuae,\nTe solum laudet tibi grata Ecclesia, vero\nIn terris celebret nomen honore tuum:\nAspice nos placido, quo conspicis omnia, vultu,\nAccipe sollicita votaque facta prece.\nAssidue miseros hostis dum more leonis\nCircuit, heu qua non parte timendus adest?\nUt iunctum possit tecum confundere foedus,\nIn Stygia et captas addere uncla manus.\nScilicet ex illo rapido cum fulmine caelo\nTartareas cecidit pulsus adusque lacus:\nExercens immane odium, te dante salutem\nAeternam, positos nos dolet ante sibi.\nSed tu nostrarum praesens fiducia rerum,\nIllius occultos ne patiare dolos.\nCaeperit insidiis, nec opina fraude, parentes,\nDum suadet vetita carpere poma manu:\nMortis aperta via est proper quae, saeva tyrannis\nPeccati in nostrum procubuitque caput:\nAt nobis mentem fidei da robore fultam,\nAethereo sensus perlue rore meos.\nDa cultus tribuam veros tibi, vota precesque.\nQuis sine nulla abeat nox mihi, nulla dies.\nPrimigenae quantum non tardant semina culpae,\nProelia cum vitiis irrequieta geram.\nNon Venus, aut vinum, non fallax alea, fuco\nNon perfusa animum gloria sollicitet.\nSim gratus patriae, charis iucundus amicis,\nSentiat officium plurima turba meum.\nSed neque Pactoli veniat mihi dives arena,\nAut fluat in tectis aurea lympha Tagi.\nPinguia fecundi ruris non mille requiro,\nQuae validi vertant arua serenda boves.\nParua seges, paucique satis sine foenore nummi,\nDum flagret nostrum pectus amore tui.\nDum lucerna meis pedibus tua verba, nec unquam\nDogmata sacrilego falsa furore sequar.\nIn populi coetu proprio tibi sanguine parti,\nQuam tua vox nostra dulcis in aure sonat?\nA'te sancitas leges servare sacrorum\nQuam iuvat, et pueris tradere posse senem?\nAut quando tristes agitat mens anxia curas,\nMaerores illis rite levare meos?\nHoc te dante mihi contingat Christe, superbi\nDamnosas quidquam nil moror orbis opes.\nQuinetiam si me iubeas extrema subire,\nFerre famem, maciem, verbera, vincla, necem:\nPer te quidquid erit patiar, mea vita: sit ipsum\nIn te dulce mihi vivere, dulce mori.\nInterea stuiisque meis Musisque faveto,\nAd laudemque tui dirige Christe Deus.\nCastalia cingant alii sua tempora lauro,\nLabra Medusaeo sicca liquore levent:\nAt mihi de Libani sertum sit fronde, sacratae\nPocula Iordanes plena ministret aqua.\nUt tua concelebrans grato praeconia versu,\nNomine deducam carmina digna tuo.","prev":{"citation":"Poematum libri V 4.1","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., AD VALENTINUM GRAuium Ruspensem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.1"},"next":{"citation":"Poematum libri V 4.3","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., AD IOANNEM RIVIUM Atthendoriensem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.3"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}