{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematum libri V 5.34","citation":"Adam Siber, Poematum libri V 5.34","ref":"5.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.34.md","author":{"name":"Adam Siber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber"},"work":{"title":"Poematum libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v","urn":null},"verse":true,"words":261,"text":"QUod bene vis studiis, in qua traduntur et artes,\nNon clausa est curis area docta tuis:\nRem facis, haud spernens Vellere Hieronyme Musas,\nQua non est nostro tempore rara magis.\nTurpe quidem dictu, sed cur manifesta negemus?\nNon modo iudicii nil rude vulgus habens:\nSed quoque sacratas leges, et iura tueri\nPublica, quorum humeris non leve fertur onus:\nSed quoque doctrinae titulis quae turba superba\nArtibus a rectis nomen adepta tenet:\nUtilitate probat Musas, per seque petendum\nQuod venit ingenio non putat esse decus.\nCura voluptatum prior est, quam cura scholarum,\nEt plus doctrina fulua moneta placet.\nScire decus nullum, nummus iuvat: arca referta\nQuo dum sit, quaeso bardus inersque vocer.\nQuod facit ad reditus, charum est: venerabile nomen\nMusarum spretum, pro nihiloque iacet.\nQuo magis admiranda tua est constantia, qui non\nTorrentis veluti vortice raptus aquae:\nIpse etiam vitii communis labe traharis,\nSint studia et curis inferiora tuis.\nScilicet indignum credis sapiente bonoque,\nIudicium vulgi, stulticiamque sequi,\nEt velut ex alto Musas contemnere, quarum\nHoc quod habes clarum munere nomen habes.\nTurpe putas artes caelestia spernere dona,\nPars quibus haec vitae nulla carere potest.\nArtes sancta Dei conservant dogmata, sitque\nIn precio pietas, relligioque suo.\nArtes et populos et maxima regna tuentur,\nConstituunt leges, iusticiamque docent.\nArtes si non sunt, feritas tenet omnia, vita\nInculta haec prorsus mortis et instar habet.\nMacte animi egregii in Musas, quem praemia propter\nLarga tibi multa est dextra datura Dei.\nQuem tribuet propter clarum tibi gloria nomen,\nQuod numquam tempus tollere possit edax.\nCetera labuntur tacite fugientia: Musae\nQuam dant defensae, gloria morte caret.","prev":{"citation":"Poematum libri V 5.33","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM MARGARITAE Fabriciae, Pisonis F. Hospes et Polyhymnia.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.33"},"next":{"citation":"Poematum libri V 5.35","label":"ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN NUPTIAS BLASII FABRICII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.35"},"credit":{"text":"Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml","quality":"ocr"}}