{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 2.1-9","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 2.1-9","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.1.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"I. DE IPSA STATUA AC MASSA, qualis species prima divisa fuit ab his omnibus vel quod diabolus procul dubium, qui decimam elevationem in cacumine in ea massa in initium ignis lumine claram eminentiam refulserat et qui primus in luce claruit id〈em〉que primus livorem superbiae ambiens a culmine altitudinis decedit. Hoc utique ante omnem creaturam mundi creati sunt angeli et ante omnem creaturam angelorum conditus est diabolus. Confundunt multi operibus dei alia pro aliis mendaciter fallentes, quod diabolus in suo iudicio non demum arbitratus , sed suo livore vulneratus sibimet nefandam damnationem postmodum suae ruinae acciperet. Sed sciendum est utique, quia in ipsa massa, quae materies informes habuit , quando omnipotens multifarie eam divisit in iudicio suo, noverat praesciendo electos et ruituros impios. Sicut ei fuit in ipsa massa vel materia rude et infernum damnatorum , mole livores corrui malos et paradisum iustorum et angelorum vel sanctorum beatitudinem inmensam recipere et sine fine aeterna gaudia possedere. Et qui prior in ordine claritatem inmensam cerni gloriatus est, plus superbia inimica iactantia erupit, quam omnipotentis tanta fecisse et tam magna statuisse humile ac laudabile mansuetudine laudabileque ac magnifica voce, ter sanctus, sicut alia agmina supplice confessione proclamassent, quia elata contumelia non meruit tam novam et inmensam percipere gloriam, et sicut prae ceteris eminentior in omnipotentis massa informe claruerat , tam tumidus tamque superbus elevare caledus ignifer spiritus appetivit, ut se contra deum extollerit dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem, super astra dei exaltabo solium meum superque altitudinem nubium ascendam, similes ero Altissimo. Tam inaudita et absorda caliditas, qui contra conditorem elevatus ei similis esse voluit, qui ex nihilo eum condiderat. Et tantum eius ruina esse potuit inferius, quantum se extulerat eminentius, ut non fierit forma, quae inferius erat impiorum excidium, vacua sine habitatoribus quemadmodum nec caelorum magnitudo sine concivibus sanctis ac beatis angelorum agminibus et archangelorum, thronis ac dominationibus, principatus ac potestates vel virtutes , cherubin atque syrafin praeter illam partem, quae sine habitatoribus erat, unde ipse antiquus hostis corruerat summo arche ab imo conplausto sursum hominibus sanctis per dominum esse repletum, quae ipse in euangelium desertum in parabolis praedixit absque ovibus, ubi ovem, quae in imo perierat, ab inferis suis umeris evexit, ut, quemadmodum antiquus hostis ardua fastigia in inferiora decessit, sic ab imo excellentissima parte, quae remanserat inculta, animabus sanctis deique agricolis repleretur et ignis fervens truculenta fabrica cremaretur cum spiritu, qui primus flatum a conditore acciperat, et ob hoc aerii spiritus dicerentur quasi ab aere flatu valedo cum fervore ignis crepitare.","prev":{"citation":"Cosmographia 1.25-26","label":"1.25 to 1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/1.25"},"next":{"citation":"Cosmographia 2.10-16","label":"2.10 to 2.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.10"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}