{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 2.56-68","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 2.56-68","ref":"2.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.56.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Insolas quoque aurum gignentes et gemmis atque margaritis, elefantes et ymineones, chylixas, bistiolas venenatas nimium, leones, pardus, aephipharos, quae primus praeter istum Lucanus mentionem fecit in codicibus suis dicens: Et meridies opima aurea concordeque fulgit metalla temna infusa, ymeneones et chylixas, aephipharos venena fundentes, quae quamvis parvolae ut vulpes statim leones pardusque et dracones uno ictu interemunt . Et limpha aequoris magni contiqui e Gangen opopodamis. Equiter ergo pinnigeris hostium confligunt catervis quaeque mater fertilis filiis gignit vipereis. Lucanus quidem ista sentiens tantundem exorsus est dicere; Aethicus vero multas bestias scribit, quae nullo modo aliubi audivimus vel legimus. Dicit enim insolam meridianam Sirtinicen ad umbilicum solis in magnum oceanum parvola statura, silvas et nullus accessus hominum nisi raro, si naves a vento turbatas contrario. Ubi ille se dicit fuisse, dum nimia temeritate ambages faceret, et divinisse periculum magnum et spem omnem quasi amens perdidissit et ait vota se vovisse in mare et multas fluctuationes atque tempestates maris incurrisse et nisi tantum in astrologiam gignarus fuissit, nequaquam ultra aredam remeassit, donec insolam Sirtinicen incurrit. Et illic invenit bestiolas pessimas, ignotas, cidrosistas plenas aculeis velut istrix et serenarum multitudinem. De quibus valde pavore terretus nihil in eum spes futura praestolabat erantque in praedicta insola mirices multae arboris tanta amaritudine praeditae, ut aloe cortix et fructus eius saporem reddat. Nam et illae bestiae, quae venenum retinent, eius cortice detrahunt, ut plus venenum acuantur. Montemque habet Austronothium in ea insola. Narrat eum non minorem eminentiam habere quam Caucasum et Astrixim. Tantam scribit eius altitudinem, ut si deorsum aspicias a superius nubes tamquam scabillum pedum credas. Ibi ascensum quasi per grados habere et criptas tanta voragine ad meridiem fore et crepidines et calles eminentes terribiles nimium, ipsumque montem diverses stridoris strepituque reddentem tubarum similitudinem reboantem.","prev":{"citation":"Cosmographia 2.45-55","label":"2.45 to 2.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.45"},"next":{"citation":"Cosmographia 2.69-77","label":"2.69 to 2.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.69"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}