{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 3","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/3.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Aliarum gentium originem obmissam, quae agiografia veteris testamenti concelebrat, idem philosophus non scribit, quia omnes scripturas et legum et liberalium fontem vivum et matrem historiarum appellat. Legem Moysi plurimum conlaudat , Iosephum affatim ac celebre eius historiam retenit et ea, quae in eorum codicibus invenit, denuo scribere et retexere noluit. Dicit enim ob hoc vagas et stultas gentes non scripsisse, quia indigna et vana eorum facta et gesta fuerunt in diis gentium et abominationibus, idolis simulacrorum et alia multa magicis artibus inventa et non scientia dei ore prophetico elimata, pulchre enim huic loco scripturae suae historia sancta inlustrat. Ait etenim: Si ea facta vel adinventiones , quae apud gentes, quae ad aquilonem sunt, et artium plurimarum in aere et ferro, arma et navale instructione et captura bistiarum et volucrum, murorum scientia et alia nonnulla unum volumen vel multorum philosophorum et scriptorum indagatio ultra omnes vires lasisceret, quae ab occiduo usque orientem septentrionale plaga in insolis et tenturiis tribus Iafeth dilatatur.","prev":{"citation":"Cosmographia 2.103-105","label":"2.103 to 2.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.103"},"next":{"citation":"Cosmographia 4.1-17","label":"4.1 to 4.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.1"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}