{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 4.63-69","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 4.63-69","ref":"4.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.63.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"In amicitia secum Alexander ipsos adplicuit et munera multa dedit eis ibique aras magnas fixit, quae usque nunc arae Alexandri Magni dicuntur. Idemque ab ipsis Meoparis inventum dicit bitumen, unde Caspias portas munivit, in insola Tripicia parvola maris oceani, quod in nullas alias insolas vel orbe terrarum invenire incognitum est. Deinde ad insolam Riffarricam stilo ponit idem sofista ibique gentem audacem atque velocem et valido ingenio gignarum in subversione urbium ac civitatum munitarum prumptissimum et caledum ingenium fabrorum arte. Praecogniti arietibus diversa arte instrumentoque bellico efficaces, trucurros et bastarmas faciunt eo modo ad murorum ac moenium munitarum artium subvertendum cedentes et dirimentes fortia quaeque ferro acerrimo. Ter coctione laterum et copia carbonum adpositarum rerum per manus arteficum travibus ex lignis levigatis cavatis super obumbrationem et contignatia coria camillorum aut bovum a sole praedurata et linita bitumine repacula subtus ferrea rotis viginti quattuor ferro circumdatas atque clavos ingentes adfixas duodecim vectes in modum colomnarum praecedentes cum malleis ferreis duodecim; quadraginta et octo iuga bovum subtus ad vehendum ipsam bastarmam, et a qualecumque parte a quattuor plagis mundi vim ventorum anelitus ingruerit habentes torvus ex vilis factos sicut in fabrorum inmanissima fornace. Et ex quacumque parte evenerit, ut muros subfodeant, statim aperiunt ora folliculorum exsurgente magno flato ventorum ingruente anhelitu turgiscentibus velis boato ingentissimo organorum atque draconum sonitum reddit, et impetu magno elevatur bastarma cum iuga qui subtus sunt bovum et artificum pugnatorumque caterva, percussorum ictu, quamvis munitissimum fuerit murum, impetu tam valedissimo et velocissimo ferre non potest, sed dissipatur statim et ruinam facit in illa bastarma, quae inferius munita tenetur duodecim milia hominum ad pugnam procedentium tegetur et capetur . Tantam vim ad sustentandum habet ferrum, aquam vel lapides, si desuper iacula evenerint, ut quasi parvolus lapillus aut scentilla ignis super dorsa glaciarum contenere non valet, ita in ipsum tegumentum statim prolabitur et conledi in nulla parte non potest.","prev":{"citation":"Cosmographia 4.51-62","label":"4.51 to 4.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.51"},"next":{"citation":"Cosmographia 4.70-80","label":"4.70 to 4.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.70"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}