{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 4.81-90","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 4.81-90","ref":"4.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.81.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Tamen diis adorant et illis vota reddunt, inmanitatem errorum ducentes . Vicinae sunt itaque insolae Bizas et Crisolida, et in eas similiter barbaras gentes inhabitant de semine lafeth. Terra inter oceanum et montes Byrrenos, populus stultus , nihil bonitatis et utilitatis in eis ferarum inmanitatem habentes. Quando ad bella hostium aut ad′ proelia, si ad locum conventus, in quo solent hostium cunei ad pugnam procedere, si ante denuntiatus fuerit, quadratus agmen statim ultra quam credi potest terram subfodiunt plus quam centum cubitus tam in longitudine quam in latitudine effodiunt cispitum multitudinem maxillam congeriem cooperiunt ita, ut planicies camporum reddatur aspectus, et ab alia parte quasi subfossae munitae in reliquam ambitionem subdole lances fortissimus sursum ambulantibus perforant. Sunt itaque ad terram fodiendum praecogniti plus quam alias gentes terrarum. Nam ad subvertendas urbes munitas tale arte et ingenium habent: Subfodiunt ab imo humum nimia voragine , alii subfodiunt murum et alii tecta dolatis operiunt materiis ingentissimos super operariorum congeries, ut si iacula obsedentium evenerint aut si terra aut muri corruerint , praesidium sit eis munimen et congeries tectorum. In gyrum enim si planicies urbium fuerit, alii clipeo tecti, lorica et arma, alii inmanissimos malleorum ictibus fundamenta murorum quatiunt et urbes corruent. Unde philosophus ait: Monimenta urbium nimio terrore ululate brutorum mucrone eradicata, catasta pulchra redigetur Roobitarum moenia urbium dissoluta arteficum lacerta, locusta, brucus et tinea, formica Arabica ungulis ferreis rabie frivolosa contorta subdole eradicaverunt intemerata saxa, mugitum dedere meniana aurea vitula. Ait enim in illa regione omni tempore frigus, monstra ibidem vidisse, quae incredibile videtur, ne prava videatur tot labo res industria, quia terror magnus potest esse lectori et audientibus intollerabilis pavor. Nihil bonitatis aut decoris in illis, crudelissimi atque spurcissimi, truculento et horribile aspectu.","prev":{"citation":"Cosmographia 4.70-80","label":"4.70 to 4.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.70"},"next":{"citation":"Cosmographia 4.91-98","label":"4.91 to 4.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.91"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}