{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.11-20","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.11-20","ref":"6.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.11.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Unde quaeso sapientibus qui legerint, me quoque non reprehensurus nec illis totum observare, sed consideranter quae utilia sunt legere, inutilia refutare, ne qui veritatis discipuli esse potuerant ad docendum, magistri erroris existant ad seducendum, ut, dum valde alta mundi quaesierint , de summo ad ima corruant ut Eonomius et Priscillianus. Cursimque vicina finitima huius regionis Histria multa induxit scismata hereticorum magistrantium, hinnula multa quaeque mater philosophorum, nutrix errorum . Unde apparet errasse Scithia, triturasse Ionia Marculium et Amfianum Hircanumque et Macedonium huius regionis ab Histria ortus nuper usque magnam Romam novam petiginem imperitamque cloacam pullulasse, qui scripserunt nonnulla inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Unde ad memetipsum refero, quia nisi Dominus adiuvassit me, paulominus habitassit in Inferno anima mea. Utique enim semper paratae sunt foveae vel decipulae ad capiendos pisces, sed altiora limfa quam plura in diversa retrudit. Numquid enim maiora comulum altioraque casturcia aequor in gurgitum densitate aperitura adsciscit profundum? Quinimmo mensuram scripturarum maris et abyssi minora naufragia periuntia quam inlaesum abyssum absorbeuntia pericola. Illic enim prudentia capiat, qualiter sensum ad intellectum vertat, et temperantiae suae scientiae parvulos suos ad petram allidat, ne violentiae stimulis cedat et fortitudinem vigoris intellegentiae catenulam eruginosam dissolvat, ut iustitiae viriditatem floreat, dum ad fructum maturitatis tritici mensuram horreis domini sui recondit nec, quod in terram bonam seminatur, a volucribus devoretur. Philosophus hic plus quam alii alta disputare et maxima ultra humanum modum praefatus est, quae ad legendum utile est. Nunc vero de ignotis gentibus huic loco multa praedixit, quod credere dubium est, de Iafeth et quae in plaga septentrionale conmorare vel cohabitare scribens praesens pagina ex parte narratur et ea, quae a nobis dubium retenendum fuit, praetermisimus.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.1-10","label":"6.1 to 6.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.1"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.21-32","label":"6.21 to 6.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.21"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}