{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.119-132","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.119-132","ref":"6.119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.119.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Nunc itaque, quae ex parte nobis conperta sunt aut mundo vicina, in breviario replecamus. Eius abcturio insequenter caracteres notavimus, quae a nostris caracteribus nullatenus convenit Hebraicis, Grecis, Latinis , Chaldaicis, Siriis atque Aegyptiis, quae nobis ex parte vicinae sunt. Hic vero suam litterationem et interpretationem inter reliquos philosophus per semetipsum nisus est, quae aliqui et quam plures gentilium scriptores in usos varios scribuntur linea in diversa ponentes. Porro Scitharum gentes in multam munitionem tam montanam quam et saltum refertissimam. Campestria frugum uberrima et usque ad oceanum Sericum porrectam atque mare Caspium, quod respicit occasum, exinde a meridie usque lacum Humericum bituminatum, a parte aquilonis magnum enim in gyrum dilatatum quasi stadiis centum a radicibus montibus Humerosis, ita ferventem velut candentem fornacem . De qua aqua si volucres attigerint vel palpaverint, ultra nequaquam vivere possunt. Idem narrat, sicut et superius multa praefatus est, quod de calore et vapore Humericum montium, qui a parte inferorum vidisse se adserit fumantum , prae nimia ariditate vel ustione mortis fetorem inducit . Exin porregitur tenus Tauro montem, usque Caucasi iugum deducta est. Quarum multae sunt gentes sparsimque diffusae; quibusque nonnullae portentuosae ac trucissimae carnibus humanis et eorum sanguine vivunt, plurimae etenim agrorum cultores existunt. Pecodum et armentorum, aequorum, bubulorum multitudine uberrima atque salubres. Sunt etiam et plures partes terrae inaccessibilis et inhabitabiles. In plerisque namque locis auro probatissimo et gemmas pulcherrimas affluunt. Griforum inmanitate obpressae staturae proceres; quadrupes etenim atque pinnatum genus rapidissimum ferarum, in vertice vel in lateribus Yberboriis montibus nascuntur. Totam nimpe partem figuram illorum corporum leonis imaginem seu formam ostendunt, alis itaque et facie velut aquilae, equis vehementer infesti, nam hominum visus discerpunt , iuga bovum velut duos hircos unguibus interementes devidunt.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.109-118","label":"6.109 to 6.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.109"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.133-143","label":"6.133 to 6.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.133"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}