{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.184-194","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.184-194","ref":"6.184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.184.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"In Arminiam ideoque annum et mensibus quinque se mansurum adserit propter aedificium arcae Noe, sed nullatenus cacumen montium illorum ascendere ausus fuit. Aurum multum et optimum ultra omnem terram, gemmas multas, falerna inprovisa et nulla similia. Refert enim, quia, quando sonus multae pluviae evenerit, de ipso monte , ubi ipsa arca resedit, tam magnum sonitum et boatum dare, ita ut usque ad fines regionis illius audiatur. Ipsam Arminiam usque ad eodem mare Caspium pervenire et inibi terminum facere testatur Hiberiam Parvam. Texit historiam , anfracta regna maiora et gentes barbaras obsessam. Unam urbem tantum ad salutem vel copiam ipsius dilatavit laudabilem, Isauriam nimpe, aequorum copiam segitibus refertam, Haalum fluvium inrigantem, ubi et auricalcum splendorem vel roborem auri gestantem in ora ipsius fluminis invenire memoratur. Asiam Minorem tantum ut alii scriptores ita et iste similiter testatur, nisi tantomodo pellibus arietum auro inlitis et historias pictas velut Mantuanum et Hebionem arte mirabile conlaudat, feminas purporarias, terra fructifera domesticisque habitatoribus. Propinquas illius provincias Bithiniam , Frigiam, Galaciam, Lidiam, Teucusiam, Cariam ac Pamphiliam, Liciam, Hebenam atque Ciliciam et Galaciam aptam et fertilem provinciam. Omnem regnum Illiricum disputando circuisse se scribit usque Athenas urbem metropolim et famosissimam philosophorum nutricem properasse et cum aliquibus ibidem , qui eodem tempore doctores rethorici, dialectici, geumetrici, fisici et astronomii philosophi nitebantur, disputavit . Annos quinque ambiens omnem Greciam laudationem intulit, paterna viscera et materna ubera eam nuncupavit. Moenia munita mare floredo cincta, melliflua rivola seminibus pinguissima, fluminibus consitis, stipatis virentia coma, arbusta et nemora ornata mala punica, aequora culta odoratis aromatibus vernantia, colles eminentes nicolais atque olivis, coaltis vinitis nectaria gignentes falerna, cluviores quadrigis iunctis nitentes, equitibus cariosa remanent ruda, saepe redundant salubres imbribus rura affatim fecunda, concordia aluntur poenuaria bona prisca, mel et vinum, oleum ac zazetum.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.170-183","label":"6.170 to 6.183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.170"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.195-208","label":"6.195 to 6.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.195"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}