{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.266-279","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.266-279","ref":"6.266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.266.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Multa huic monte indagatione percunctatus est hic investigatur , quae nos obmisimus, quia valde ambigua ab ipsis vicinis habitatoribus tenebantur. Nam aras illas insignes et illud tinnitum a quam plurimis crebrius cognitum est, reliqua quoque prohibita sunt a nobis. Ibidem et aurea metalla inventa sunt et aurefices optimi. Soledorum aureorum illinc prius materiam testantur, et revera, quia Thesalia et Piaeria primum nummos aureos toracem celatos misit. Huiuscemodi philosophus infit: Caere tuta in portum affatim, nauta, limfa sectata fastuosa gramina olim prae nomen suprestis invisa atria in manibus ergatoriis, pudica tua tellora profusa lanista, quid aestuaris argina? Magna Thesalia aurea nitit concordia, proflua muneribus, prisca iconisma, toreumata suprema, perspicua aurea praefert dona, sigillatim ovans sola, prima ferialis. Aureos solidos demum cudere fulvos discant ferentes summa vectigalia gentes , opificis praecipua suos dilatat Piaeria. Hucusque de Thesalia. Modo vero Macedonia praefertissima tam terrarum situs uberrima, frugibus et rerum omnium pinguissima, quam et populum strinuum, pudidum, procere statura, viribus expeditissimis ad proelia. Audacissimus Grecorum, summus vicinorum tyrannos veterana fama divulgatos, nova sagacitate caeleberrimus aurigarum ventilatores et quadrigarum veraces pro muro septos, loricas pro moenia durata, calauria pro Saturnia galea et pro ischolmia ocreas, in hamo capientes ludos et in decipula, ut frusta desecantes arietes, saevissime obdurantes ut elefantes et intrepido corde trepudiantes, ad praedam procedentes audacter quasi leones rugientes. Has Grecorum gentes caput atque arcem. Philosophus multa scribens laudabilem et praestantissimam Macedoniam, quae vertice vergit ad orientem Aegeum mare, a meridie Achaia, a septentrione Moesia, ab occasu Dalmatia, longe lateque diffusa, ampla et spatiosa. Quae philosophus medullam cercensem Greciae appellavit in favore et rumore maxime Alexandri tyranni magni, primi et nullius sequentis secundi. Filius aetate tenellus, annorum venustus, prosapia novellus, innocuus mantica robustus .","prev":{"citation":"Cosmographia 6.256-265","label":"6.256 to 6.265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.256"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.280-290","label":"6.280 to 6.290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.280"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}