{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.389-403","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.389-403","ref":"6.389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.389.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Finem summatim insolis Cicladibus terminans Siciliam nobis viciniam in breviario titulavit, ut fruiti sumus. Habet itaque in longo milia passuum CLXXVII, in lato passuum CLVIIII. Terra vero, quae ab utrisque partibus sicut et reliquae mare circumdata, valde quoque bona, multum frugifera; aurum plurimum abundans optimum, etenim multis in ea cavernis et fistolis; ventis validis semper agitata; sulphore quippe plena, ubi est et Ethna mons magnus et famosissimus , qui ab stultis ab inferis autumatur urendo radice procedere et cum fumo et fetore flammae sursum eructuare. Sed falsa opinio est, nam cum fervente mare et violentia ventorum terra sulphoria nimia areditate incaluerit, statim fumum ac flammam exalat, quemadmodum Cimera super mare Caspium. Ibi enim magna incendia pernoctantia perseverant . In cuius vicinio freto Scilla et Karibdis sunt, quibus navigia valde magno naufragio absorbuntur et conleduntur. Insola namque tyrannorum nutrix, habet urbem metropolim Serecusam aliasque multas subiectas. Inrigatur fluvium magnum Alfeum et Achate fluvio, ubi lapis acaten invenitur , et mare eiusdem corallium pretiosum mittit. Pars eius vicina Italiae est, alia pars Mauretania respicit. Tapsum insola et ipsa Siciliae est vicina. Eulae insolae, quae et Vulganiae vocantur, eo quod et ipsae sicut Ethna et Cimera ardere visae sunt, sunt omnes novem eandem ustionem dantes. De his enim philosophus ait: Profano merore aestuare cogor animadvertens, quid agam conicior, mundi conpagines totque cardinibus angens laboravi cunctatus viatorque exteti, dorsa maris oceani et sinus maris Magni accola fui, dum vehitare coepi vehicolae meae rudentes unde fuerunt, in tedium fui, si noctem requiem dedi, Cimeram terrui, Ethnam formidavi, dolores parturientes Vulcaniae et Eule praeerant. Stulta mundi inveni, sapientes ipsius deprehendi scriptoresque ipsius mihi ridiculum fuerunt. Hoc sciscitavi, unde et percunctavi . Profundo chalao sursum nimirum subire flatum sulphorium boatumque eructuare.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.376-388","label":"6.376 to 6.388","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.376"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.404-416","label":"6.404 to 6.416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.404"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}