{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.457-466","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.457-466","ref":"6.457","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.457","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.457.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Aves magnas mittit, psiptacum more hominum loquentem, habet elefantes et monoceros, bistias magnas; gignit enim cinamum et piper, calamum quoque aromaticum et ebor, chariston, berillo, crisoprasso atque crisolido, adamantem probatissimum ac carbunculo, leaenitis itaque et margaritis , uniones et miriaces; vicinae montes aureos. Dein Parthia ab India usque Mesopotamiam fertilem, populum robustum. Vicinae earum sunt Aracusia, Parthia minor, Assyria, Media et magna Persida, quae et origine populorum et initium ab Indo amne magno sumuntur. Regiones fertilissimas, populo quidem barbarico et gentes robustissimas ; flumina magna inrigantur Idaspem et Arbem et alia quam plurima. Assyria etenim nobilissima, purpora quidem procerior, ornata opibus omnium bonorum, umbelicum ac medullam Niniven, quam philosophus inter alias urbis moenianam archochyram vocitavit, primam tyrannidem bellicosissimam, sua enim arte eruditissimus. Post primam Indiam ultra omnes ista caeleberior vicina crescens et adfluens atque multiplicans. Inde Arabia et ipsa nobilis ac pinguissima ea bona, quae supra diximus, maxima affluens atque succrescens. Post hanc Chaldeam invenimus, diversam gentem in multis divisam , ubi famosissimam urbem repperimus Babylloniam extollente virtute cunctarum urbium caeleberior, quam omnium primam ac novissimam arbitrati sumus omnem roborem et decorem et pulchritudinem, ubi concionantes operam dederunt filii hominum, quos noster Eufraten intersecat . Deinde Syria inter magno amne Eufraten et montem Guzan idolorum magnum, usque mare vicinum, terra gignenda multorum populorum, Aegypto coniuncta parte maxima aliasque partes Armoenia et Cappadocia vergentes climma nostrarum regionum, ubi Conmagina, Fenicia atque Palastina vicinae et subiectae sunt. Deinde ad meridiem Chanaan sortem affluentem omnibus bonis, inriguam Tiberiade et Genasar, alveum Iordanis a vineis Engaddi et lacum bituminum et harundinetum Parioticum et Salariam superiorem ac tenus ad Libanum tendentes, ubi in medullam et umbelicum urbs magna, ortus et aletrix regum, vaticinia et ostenta atque prodigia festiva Hierusalem fabricata et sita est, ubi eorum vates futuram restaurationem mundi iudiciariam impetu sui spiritus fore adfirmantur.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.442-456","label":"6.442 to 6.456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.442"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.467-479","label":"6.467 to 6.479","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.467"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}