{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 6.80-92","citation":"Aethicus Ister, Cosmographia 6.80-92","ref":"6.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.80.md","author":{"name":"Aethicus Ister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quae Albania nomen suarum gentium vocabulum traxit ob candorem populi, nuncupata quia albo crine nascuntur. Procere statura, ad proeliandum crudelis, habentes arma bellica pollita fabrorum industrii, luricas vel ocreas, gladius atque ornechas crabronistas et multarum artium peritissimus. Flumina magna inrigua habet et fluvium Caucera rivis butanicis herbarum multarum fertilissimis: reuponticum, lucustram , nitrum, galbonen, crocum et alia quaedam multa. Arenam auro fecundam, quae in illis regionibus caelebre ac famosissimum habetur. Gignit etenim gemmas pretiosas, ematitem, cristallum et magnitem lapidem, aequorum multitudinem et staturam non modicam. Armenta plurima pecodumque uberrima lactis copia, vinum et oleum atque frumentum infecunda, sicera in usum apta, haustu nempe sumunt in potum melle admixtum sucumque cetoniorum atque pomorum. Huic terrae canes ingentissimi ac rapacissimi sunt, tanta vero feritate, ita ut tauros interficiant , leones perimant. Pardorum et onagrorum multitudinem valida atque atrocissima terra illa gignit. Nauticis quidem maritimis valde gignaris, trieribus magnis, scaphis atque barchis, dromonis et classes, quae mare oceanum magnis vectigalibus oneratis gemmis et aurum deferunt. Ideoque a Meoparis iniuriarum casu naufragio saepe pereunt. Habet ipsa Albania sub tributum duas insolas in mare septentrionalem Ocream et Samnitem in longitudine dilatatas , in latitudine coartatas, quae auro in aliquibus sirtes gignunt et margaritis velut Tabrobana, sed raris et grossio ribus, quas ille phyretrus vocant, et Armofista montana tiriacas fontes, ubi antiqua dilubra ingenti opere constructa gigantum tempore, quando Phyros gigans temporibus Anech filii Gomer septentrionalem plagam invasit, ubi postea Alexander cum Arbogen principem Albanorum bellum induxit, et tribus diebus cruentissimo bello, caedes ac clades maxima, dirissimo vulnere et damnabile et atrocissimo proelio, diutissima caede decies milies centena milia occubuerunt. Sed magnus Macedo magis ingenio quam virtute devicit. Haec Albania Tulchus a septentrione ex parte maxima intercludit.","prev":{"citation":"Cosmographia 6.62-79","label":"6.62 to 6.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.62"},"next":{"citation":"Cosmographia 6.93-102","label":"6.93 to 6.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.93"},"credit":{"text":"Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip","quality":"proofread"}}