{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cornelius relegatus 1.1.1.1-49","citation":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.1.1.1-49","ref":"1.1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.1.md","author":{"name":"Albert Wichgreve","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve"},"work":{"title":"Cornelius relegatus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"QUae cura CORNELI parentum in liberos\nSit, nemo, nisi cui liberi, hoc intelligit,\nNamque ut vetus docet nos veriverbium,\nDescendit, haud adscendit amoris adfectus,\nAtque adeo hinc ipsus, et mater tua unica,\nSollicita cura te eduximus a parvolo,\nHabuimus atque amavimus te proprios\nNostros ut oculos; tum vero vel maxime\nCurae fuisti, ne vel frangeres pedem,\nAut uspiam caderes, aut congerronibus\n(Ut nunc vita et vitia sunt adolescentulum\nFere omnium) tete adsociares improbis.\nHei! quot salute pro tua traduximus\nInsomnes noctes, quot saepe integros dies\nNos caute ad vacillantia incunabula\nConsedimus! quot duximus suspiria!\nNunc superis sit laus, quod preces audiverint\nNostras, inque bunc nobis te servarint diem;\nSis unicum ut nostrae senectae pabulum.\nQuod ut aliquando verum siat, optumus\nFaxit creator omnium rerum et parens.\nIam spe sub illa, te perpetuum et stabile\nNobis futurum gaudium, hocte accivimus,\nPetitioni ut responsum auferas tuae.\nScribebas nuper, te relicturum gregem\nEt pulverem Scholasticum, insimulans tui\nSocordiam Magistri, et plagosas manus.\nAge ergo, ut lenitatem et indulgentiam\nNostram experiare, certum est hinc perendie\nAmicis optumis consentientibus\nAurora postquam illuxit, tete in proxumam\nAcademiam ablegare, ut arte et moribus\nCultissimis imbutus, post triennium,\nSi Fata tantum cedent vitae tempora,\nCum gaudiis regustes Lares patrios.\nEt nos et amicos, quin familiam et integram\nTuis politulis decores virtutibus.\nEcquid, responde, haec conditio placet tibi?\nBenignitatem omnem parentes optumi\nCharissimique in filium abunde praestitam\nVestrum, cum ex hac Oratione patria,\nTum vero reipsa comperi vel millies.\nProin, ceu oboedientem et morigerum decet\nGnatum, omnibus pro beneficiis ex intumo\nCordis penetrali gratias quam maximas\nHabeo, referamque debitas, quando licet,\nNon unico modio, sed vel toto borreo.\nCumque audiam vos me ex tripiali hoc pulvere\nMissuros, est quod gestiam et mihi gratuler!","prev":{"citation":"Cornelius relegatus 1.0.77-113","label":"Lines 1.0.77-1.0.113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.0.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.0.77"},"next":{"citation":"Cornelius relegatus 1.1.1.50-97","label":"ACTUS PRIMI, SCENA PRIMA. EUBULUS, SOPHIA, CORNELIUS. Senarii., lines 1.1.1.50-1.1.1.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.50"},"credit":{"text":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml","quality":"ocr"}}