{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cornelius relegatus 1.2.4","citation":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.2.4","ref":"1.2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.4.md","author":{"name":"Albert Wichgreve","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve"},"work":{"title":"Cornelius relegatus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus","urn":null},"verse":true,"words":311,"text":"Procumbite ad genua: quae vestra est patria?\nLieflandia.\nQuos sodes praeceptores domt\nHabuistis?\nSedulium, Phylum, Ponocratem.\nVah! Hi nunc sunt Germaniae pol lumina;\nQuos illi vobis explanaverunt libros\nIn litteris, in liberalibus artibus,\nIn optumis quibusque studiis; quae quidem\nVirum bonum atque ingenuum scire condecet?\nHerodotum, Thucydidem, Cornelium\nTacitum, Livium, Apuleium, Arnobium,\nPlatonem, Aristotelem, Sophoclem, Tullium,\nPlautum, Terentium, Virgilium, Statium;\nHoratium, Iuvenalem, Senecam, Persium,\nNasonem, atque alios plures ex simili foro.\nOmnes verae eruditionis praesules\nSunt, atque antistites, quos plane ediscere\nInvaret, si sufficeret ingenium tuum.\nSed age? quidnam tu de Apuleio iudicas?\nQuid aliud, nisi quod literarum luminae\nQuos tu dixisti praeceptores optumos,\nGravibus verbis excultum, et sapientissimis\nSenteniis perquam esse stipatum librum;\nIdem et ego sentio, probans clarissimes\nPatronos, ut Capitolinum, Lactantium,\nAugustinum, Marcellinum, Macrobium,\nServium Honoratum, Isodorum ac Aurelium\nCassiodorum, Priscianum, cum Falgentio,\nCum Covio, cum Nasio, et Volsanio;\nIsthaec quidem ignota mihi sunt nomina, at tibi\nHeic tantum, quantum praeceptoribus meis\nLargior, inprimis quando ornamentum ad Styli\nAtque eruditionis inde exceperim\nAccessum haut exiguum.\nEcquam ebsecro breviusculam\nTenes adferre ex Apuleio sententiam?\nTeneo.\nDic ergo sodes.\nUbi uber,ibi tuber.\nPol tu me isthac responsione, gaudio\nTotum delibutum reddis, ô mihi liberi\nForent tali ingenio et memoria praediti!\nEcquid versatus es in antiquitatibus?\nIta sum.\nAge cedo, Pileus apud Antiquissimo\nIn quo usu fuit?\nAdversus pluvias, illius\nAdeo ut per vatem Ascraeum fiat mentio,\nQuando pulchre monet; Tibi Pileus esto paratus\nIn capite, ut minime madefiant imbribus aures.\nQuale fuit signum?\nLibcrtatis, et nist\nMefallit animus, apud romanos.\nOptume,\nUnde eius ducitur Etymon vocabuli?\nA materiae ratione parandae, qua fere\nFit …, quod est, si recte adhuc scie;\nCondensare, coarctare.\nPol rectissime\nRespondes, horum tu fili carissime\nNe obliviscaris oro que pocre tenes,\nConcipio mihi de te spem maxumam; hinc modo\nEn accipe Sal sapientiae et Vinum tibi,\nIn nomine Patris, Filii, et sancti Spiritus,\nDisc in pace.","prev":{"citation":"Cornelius relegatus 1.2.3","label":"ACTUS SECUNDI SCENA TERTIA. GRILLUS, SUSIO, SORGIUS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.3"},"next":{"citation":"Cornelius relegatus 1.2.5","label":"ACTUS SECUNDI SCENA QUINTA. AURARIUS, FRIDERICUS, CORNELIUS. Senarii.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.5"},"credit":{"text":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml","quality":"ocr"}}