{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cornelius relegatus 1.3","citation":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.md","author":{"name":"Albert Wichgreve","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve"},"work":{"title":"Cornelius relegatus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"Democritus dicebat; In speculo faciei siguram, in verbis et Stylo animi qualitatem deprehendi. Nihil addo amplius; Unum illud nunc satis demirari nequeo; cum in omni disciplinarum genere egrcgie exculti, hoc docto saeculo extent viri; Poesin tamen Comicam sic neglectam iacere, sic int actam relinqui, tamquam res sit inimitabilis, et cui opera parum utiliter collocetur. Quod ni ita habere videretur, non tam velut coniur ati bonarum rerum scriptores inde temperarent manus. Laudata est Comaedia Tullio, ut humanae vitae speculum; celebrata est Comaedia doctissimorum virorum calculis; sed ô indignum! ipsa si indigna, quam multi conentur imitari, ne dicam calamo ad vivum exprimere. Habet haec aetas, habet, inquam, suos Tullios, habet suos Livios, habet suos. Vergilios, habet suos Demosthenes; ut Solones, ut Hippocrates, ut Chrysostomos taceam: Menandros vero et Terentios pene nullos habet. Quid quaeso causae? Iccircone manum de tabula? quia sublimior fortean eius rei tractatio habeatur, et non nisi summis ingeniis digna? Erras mea quidem sententia, ita qui censeas, erras. Etenim, ut Comaediarum argumenta e media bominum vita petuntur; ita tractari facile possunt ob styli mediocritatem dicam an facilitatem; vel ab iis potissimum, qui hominum ingenia, mores et vitam sic habent meditata, ut ea pro decoro que ant exprimere. Atque hinc adeo ego, hanc ut glaciem audax perfringerem, tentavi quid nostra, qualis qualis etiam illa tandem sit, thalia daret. Quid autem et quantum acceperim, omnes boni censores iudicent, quibus ad hanc palestram instructiores sunt animi, quosque cupiam ad id genus studia accingere sua. Ego interim non erubesco deformes catulos pro formosis ostentare, et velut Anser strepere inter Olorcs; ut audacia mea Doctiorum segnitiem extimulem. Quos ipsos si aequiores sensero, sunt apud me et aliae faeturae, quas tyrunculis litterariis impertiam, et quidem non multos post hos dies: quod si iniquiores rescivero eosdem, prementur non in nonum, sed in annum millesimum, atque cum Augusti Aiace in spongiam incumbent. Vos tamen vos, magnifici, Clarissimi, Amplissimi et consultissimi viri, interim appello; quorum ego si senserim me probari calculo, non parum spei concipio, meam hanc opulentiam candidis quibusque non improbatum iri. Sub vestri igitur nominis auspicio in lucem dabitur haec CORNELIUS; ita tamen, ut vos singulos debita observantia rogem, ut hasce meas lucubratiunculas laeta fronte excipiatis, meique erga vos studii quale quale Mnemosynon, ne vel ab Homeri Zoilo; vel Vergilii Perone et Philisco corrumpatur, servetis. Ita numquam defetiscar vestros honores, vestram Rempubl. vestram rem Ecclesiasticam et Scholasticam provehere, et quidem summo cum studio. Cui adspiret Altissimus, qui vos singulos mihi dignetur semper servare incolumes. Rostochii ex Museo meo, Anno Iubilaeo, die adscensionis Christi ad caelos. V. M. C. et A. C. Observantissimus M. Albertus VVichgrevius.","prev":{"citation":"Cornelius relegatus 1.2","label":"MAGNIFICIS, CLARISSIMIS, Consultissimis et Amplissimis Viris, DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2"},"next":{"citation":"Cornelius relegatus 2.1-3","label":"2.1 to 2.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/2.1"},"credit":{"text":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml","quality":"ocr"}}