{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cornelius relegatus 1.4.4","citation":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.4.4","ref":"1.4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.4.md","author":{"name":"Albert Wichgreve","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve"},"work":{"title":"Cornelius relegatus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus","urn":null},"verse":true,"words":260,"text":"Minus malum hunc hominem esse opinor, adibo eum;\nHeus tu hirquina barba, responde quod rogo.\nEho priusne salutas?\nNulla mihi data est\nSalus.\nTantundem ergo hic accipies; quid cupis?\nEcquem hac in urbe novisti hominem? te rogo.\nIta egomet me novi.\nLudis me, alium volo.\nQuod est ei homini nomen? dic.\nCornelius.\nCornelium novi, quid illi adfers novi?\nEpistolam hanc.\nQuid illa habet boni?\nNihil\nBoni, at mali multum.\nObsecro quid illud est?\nPersaepe multiformes de eius moribus\nDistortis, atque vitae incontinentia\nQuerelae missae hinc ad parentes optumos,\nQuod poculis, quod lusibus, libidine\nAliisque stagitiis heic tempus exigat;\nOmnemque misere dilapidet pecuniam;\nQuod multo item alieno teneatur aere, quod\nOb grave facinus coniectus siet in carcerem;\nHaec atque alia resciverunt compluria.\nDeum immortalem quae mihi narras nova!\nHaec omnia parentes resciverunt?\nIta est;\nQuid erge?\nQuid? eos morbus invasit gravis\nEx aegrtudine hac, nec spes vitae amplius.\nO miserum modo Cornelium!\nO miserrimum!\nParentes condidere testamentum, eo\nCornelium abdicarunt omnibus bonis.\nQuid? abdicarunt?\nSic.\nIngratum ô nuntium!\nNam mihi adhuc soli debet undecim minas;\nSi debet, debebit semper, numquam bonis\nPaternis potietur, satis hoc Epistola haec\nDicet, quam exaravit noster Notarius.\nGravi hercle ariete pectus percutis meum;\nHa! quam technarum praesens mundus plenus est!\nNusquam amplius est Fides: Fides res mortua est.\nHaut mihi tu id imputes, si quid tibi debeat;\nSed heus,' ubi ubi est?\nId ego admodum incerto scio,\nNisi eum apud hospitem offenderis.\nUbi is suam\nTenet sedem?\nIn tertia ab hac proxima domo.\nEo ut Cornelius hanc perlustret Epistolam;\nSat cito veneris istoc cum Cordolio tuo.","prev":{"citation":"Cornelius relegatus 1.4.3","label":"ACTUS QUARTI SCENA TERTIA SORGIUS, GRILLUS, SIMON. Tetrametri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.3"},"next":{"citation":"Cornelius relegatus 1.4.5","label":"ACTUS QUARTI SCENA QUINTA. FRIDERICUS M. R. VALENTIUS. GERHARDUS hospes. HARPAX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.5"},"credit":{"text":"Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml","quality":"ocr"}}