{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 1.11.26-37","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.11.26-37","ref":"1.11.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.26.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Dicta vero Brigitta scripsit dicto Clementi de Roma in Avinionem, ut Romam veniret et tam se quam ecclesiam Dei reformaret. Et dixit et scripsit dicto pontifici hec et de indiccione iubilei a Deo in mandatis suscepisse. Sed papa Romam venire non voluit. Iubileum tamen indixit. Obiit autem Clemens in Avinione; translatus inde ad monasterium, quod dicitur Casa Dei, in quo loco primo receperat habitum regularem, ibique sepultus est. Anno Domini MCCCXLVII. tam gravis pestilencia et epidimia orta est ultra mare in terra Sarracenorum et citra mare in terra Christianorum in tota Ytalia, Campania, Tuscia, Calabria, Romaniola, Sicilia, Apulia, provincia Provincie, Burgundia, Aquitania, Hispania, trina Gallia, Francia, Britania, Anglia, Cathalonia et ubique in Almania, quod estimacione fidedignorum vix decimus homo in hiis regionibus supervixit. Non enim diu egrotabam, sed vel subito spiritum exalabant aut secunda die vel ad maius tercia extincti sunt in tantum, quod multe civitates et ville omnino deserte sunt et totaliter hominibus evacuate. Sepe enim una die duo milia hominum moriebantur in Bononia vel Veneciis vel in Monte Pessulano vel Avinione vel in Marsilia et in Tholosa. Dicunt autem multi istam pestilenciam ex corrupcione aeris provenisse , alii vero, quod Iudei volentes totam extinguere Christianitatem horribili veneno ubique terrarum intoxicaverunt fontes et puteos, quod multi ipsorum tormentati confessi sunt, qualiter nutrierunt araneas et buffones in ollis aut in cacabis, ut venenum illorum animalium commiscerent illi horribili et mortifero veneno, quod de ultra marinis partibus comparaverunt. Hoc autem nephas horrendum non constabat omnibus Iudeis, ne divulgaretur, sed tantum pocioribus et prudencioribus in omni loco. In evidenciam vero veritatis tam nepharie concepcionis in multis puteis et fontibus inventi sunt saculi veneno pleni. Unde per totam Almaniam fere omnes obstructi fuerunt firmo edificio, ne homines ex eis biberent aut cibos coquerent.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 1.11.16-25","label":"1.11.16 to 1.11.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.16"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 1.11.38-43","label":"1.11.38 to 1.11.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.11.38"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}