{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.3.45-59","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.3.45-59","ref":"2.3.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.45.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Hanc alii negant esse certam legem nature, sed species mortalium, prout fortuita sors obtulerit. Atque ideo plerumque ex speciosis deformes et ex robustis invalidi partus fiunt. Questio igitur hec in ambiguo est. Pauca inter alienos conspecte similitudinis exempla referimus: Pompeyo magno Iunius ingenue stirpis et Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato statu et vestibus et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. Certe quocumque aut Iunius aut Publicius accesserunt, ora hominum in se obvertebant unoquoque speciem amplissimi civis in personis mediocribus adnotante . Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetravit. Nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse visus est, ut vir et armis prepotens et ferox animo sordidum nomen eius a se repellere non valuerit. Cornelius quoque Scipio in servilem Serapionis appellacionem inpegit , eo quod huiusmodi victimarii quam similis erat. Regi quoque Antiocho quidam nobilis Arthemo persimilis erat. Hunc Laodice, uxor Anthiochi, interfecto viro, dissimulandi sceleris gracia in lectulo per vim quasi ipsum regem egrum collocavit. Admissumque universum populum et sermone / eius et vultu consimili fefellit. Credideruntque omnes ab Antiocho moriente Laodicem et natos eius sibi commendari. Ille vero, quem in Sycilia pretori admodum similem fuisse constat, petulantis animi, proconsule enim dicente mirari se, qua propter sui tam similis esset, cum pater suus in eam provinciam numquam accessisset , ac meus, inquit, Romam accessit. loco namque lacessitam matris sue pudiciciam invicem suspicione in matrem eius regesta audacius, quam subiecto conveniebat, ultus est. Hec Valerius. Anno tercio Alberti rex Boemie moritur non relinquens masculum heredem, sed duas tantum filias, quarum antiquior nepoti regis Alberti desponsatur, qui propter hoc eciam Alberto de regno Boemorum infeodatur et in regnum potenter introducitur, Sed quia stabile non est, quod ille, per quem reges regnant, non confirmat, postquam in regno cum uxore sua regina iam annos ferme novem exegerat, Dominus inter regem ex una et reginam cum nobilibus et militaribus ex alia parte spiritum vertiginis immisit.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.3.28-44","label":"2.3.28 to 2.3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.28"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.3.60-76","label":"2.3.60 to 2.3.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.60"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}